PL 13, col. 87
Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P
Christo Filio Dei exsilium perpeti, cum propriis sedibus
et ecclesiarum perniciosissimis possessionibus
oblectantur, rescindant quod pie vindicaverant, et
suscipiant quod ut impium damnaverant.
VI.
Liceat in hoc apud vos religiosos imperatores
in causa Dei dolentius ingemiscere: Episcopi
plus iram regis terreni timuerunt, quam Christum
verum Deum, et sempiternum regem. Gravius exsilium
temporale esse crediderunt, quam perpetuam
poenam secundum Esaiam indormitabilis vermis [(Isa., LXVI, 24)] ,
et ignis inexstinguibilis. Suaviora
habuerunt propria domicilia et possessiones, quam
in regno Christi beatam et perpetuam habitationem.
Sed Constantius, non contentus ruina et labe decem
legatorum, mittit Ariminum, ut omnes illic episcopi
similiter verterentur. Qui et ipsi, malo exemplo illo
legatorum suorum, piam fidem patrum quam vindicaverant,
reprobant, subscribentes in illa fide Arianorum
quam integro et libero judicio damnaverant.
Advertit sapientia vestra, Ariminensem synodum
piissime coeptam, sed impiissime terminatam. Eadem
autem et apud Seleuciam Isauriae ab episcopis impietas
commissa est. Judicate, piissimi et religiosissimi
imperatores, in quo rei sunt, et in quo
merentur affligi, qui nolunt cum talibus episcopis
convenire: qui cum primum fidem integram vindicarent
et impiam fidem reprobarent, postea cum
metuunt exsilium, cum rebus suis e tsedibus oblectantur,
vertunt sententias, damnantes ad nutum haeretici
imperatoris, illam apostolicam quam vindicaverant
fidem, vel suscipientes illam Arii quam reprobaverunt
impietatem.
VII.
Nonne gratum habere debuerunt, si tamen
credebant futurum Dei judicium, omnia mala perpeti,
quam esse venerabilis fidei proditores, cujus
veritas sancti quoque Alexandri orationibus et Arii
supplicio fuerat approbata? maxime cum et gloriosae
passionis praecessisset exemplum, licet paucissimorum
episcoporum, qui ne evangelicam apostolicamque
fidem violarent, ne impiis acquiescerent, non
exsilium, non supplicium, nec aliquam mortis atrocitatem
recusarunt. Denique ante synodum Ariminensem
Paulinus de Treveris constantissimus episcopus
datur in exsilium, piam fidem vindicans et
exsecrans consortium Arianorum. Sed et apostolicus
vir Lucifer de Sardinia Caralitanae civitatis episcopus,
ob hoc quod bene esset agnitus per contemptum
saeculi, per studium sacrarum litterarum, per vitae
puritatem, per constantiam fidei, per gratiam divinam,
a Romana Ecclesia missus est legatus ad Constantium,
et ob hoc quod fidem venerabilem vindicavit,
quod detexit et convicit haereticos, ductus est
in exsilium cum omni atrocitate injuriarum. Similiter