PL 13, col. 88

Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P

et Eusebius a Vercellis, nec non et Dionysius
Mediolanensium, Constantio regi primum familiaris,
cum adhuc ignoraret eum fautorem esse haereticorum,
postea tamen quam ei cognitum est et probatum,
quod haereticos vindicaret, respuit regis impiam
familiaritatem, malens exsilium, ne Christi Dei
amicitiam perderet, ne sanctorum consortium non
haberet. Sed et Rodanius mittitur in exsilium, necnon
et Hilarius, qui et scripta contra haereticos et
praevaricatores edidit: licet postea vero interruperit
favens praevaricatoribus, ut non dicamus interim
quia ubi et haereticis, in quos eloquentiae
suae viribus peroraverat. Maximus quoque de
Neapoli Campaniae, eo quod esset inhabili stomacho
et corpore delicatior, primum quidem ut caderet diu
afflictus injuriis, deinde ubi ob animi constantiam

fideique virtutem, carnis infirmitate non vincitur,
ductus est in exsilium, atque illic martyr in Domini
pace requievit. Sed et Rufinianus, mirae quidem simplicitatis,
sed admirabilior in tuenda fide, effusione
sui sanguinis praevenit exsilium. Denique cum pro
fidei integritate persistit, hunc Epictetus, atrox ille
et dirus de Centumcellis episcopus, ante rhedam
suam currere coegit, et cum diu currit, sic in via
ruptis vitalibus sanguinem fundens exspiravit.
Sciunt hoc Neapolitani in Campania, ubi reliquiae
cruoris ejus in obsessis corporibus daemonia affligunt:
pro gratia utique fidei illius, pro qua sanguinem
fudit. Fuerunt et alii episcopi de Aegypto licet
pauculi, quorum alii in fugam versi sunt, alii vero

in exsilium dati, eo quod nollent cum episcopis impiis
et crudelibus convenire.
VIII.
Quam utique salubre fuerat, quam pulchrum
quamve gloriosum, si omnes illi episcopi, pari virtute
et simili conspiratione, fidem quam recte semper
vindicaverant, in finem usque servassent, non
exsilia, non supplicia pertimescentes, ad capiendam
utique futuram in Dei Christi regno perpetuam beatitudinem!
Et tacemus, quod fortassis etiam et intelligere
fecissent magnum pretium esse istius fidei,
pro qua nullus episcoporum exsilium, proscriptiones,
tormenta, mortemque recusaret. Sed paulum
territus tantus episcoporum numerus catervatim
dederunt manus impietati, et ad majorem jam
vesaniam inclinavit impietas tam facili strage multitudinis.

Non hoc minus sacrilegium est, non hoc
minor impietas, quam si sub persecutore gentili
idolo sacrificatum esset: quoniam et haeresi perterritum
subscribere, daemoniis sacrificare est. Siquidem
docentibus scripturis divinis, doctrina daemoniorum
est haeresis, sicut et idololatria. Interea
quia apud quosdam multitudo praeponitur veritati,
eo quod pauculos habeat sectatores, et ob hoc affligimur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.