PL 13, col. 888

Pro S. Athanasio (Lucifer Calaritanus), J. P. Migne

vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc reversus offer
munus tuum
[(Ibid. 23)]
. Quid fuerat operatus malorum
Athanasius, ut haec transgressus praecepta interfici
eum mandares? nempe hoc, quod se Christianum
dixerit, aut dicat. Aliud etenim nihil est quod exsecraris,
atque es punire cupiens in Athanasio. Non
memineras praecepisse Dominum etiam inimicos diligendos,
ut eum quem neque in te, neque in Deum
scires peccasse, tam acerrime fuisses persecutus?
Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et
odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis:
Diligite inimicos vestros, et benedicite maledicentes
vos, et benefacite eis, qui persequuntur vos, et orate
pro eis, qui vos persequuntur, ut sitis filii Patris vestri
qui est in coelis, qui solis ortus exhibet super bonos et
malos, et pluit super justos et injustos. Si enim dilexeritis
eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis?
nonne et publicani ita faciunt? et si salutatis amicos
vestros tantum, quid plus facitis? nonne et gentiles
idipsum faciunt? Eritis ergo et vos perfecti, sicut et
Pater vester, qui est in coelis, perfectus est
[(Ibid. 43)]
.
Diligendos mandat etiam inimicos Dominus; et tu
nos persequeris quod innocentis Domini sacerdotis
cruorem non tecum fuderimus. Divina clamat vox dicens:
In quo judicio judicaveritis, et de vobis judicabitur,
et in qua mensura mensi fueritis, in eadem remittetur
vobis
[(Ib. VII, 2)]
, et tu dicis: Jugulate quem deliquisse
ignoratis. Fontem malorum cum te esse memineris,
fuisti tamen ausus de eo, quem sciebas false petitum
a vobis, dicere: Reus est mortis. Adeo es excors,
Constanti auguste, ut nec dictum illud Domini
cum haec mandares fieri, potueris reminisci: Quid
autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem
in oculo tuo non vides? aut quomodo dicis fratri tuo:
Sine ut ejiciam tibi festucam de oculo tuo, et ecce
trabes in oculo tuo est? Hypocrita, ejice primum
trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam
de oculo fratris tui
[(Ibid. 3)]
. Trabem in oculo tuo
dicit esse Dominus, et audes dicere Athanasio viro
justissimo, Festucam habes in oculo? Ille enim nihil
horum commisit, quae ei dignaris objicere: contra
tu, quaecumque diximus, es operatus, Damnate,
quoties dixisti, innocentem. Quam nos aliam voluisti
comprehendere viam, nisi tuam, quam describit
Dominus, dicens: Quam lata et spatiosa via, quae
ducit ad interitum, et multi sunt qui intrant per illam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.