PL 13, col. 98
Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P
sublatum, in templo sub pedibus idoli posuerunt.
XXI.
Haec utique illi faciunt qui per poenitentes
de impia subscriptione suscepti sunt ad catholicam
disciplinam propter bonum pacis et unitatis. Quid
gravius gentilis cultor idolorum faceret, si haberet
licentiam Ecclesiam persequendi? Sed apud Treviros
Bonosus presbyter inclusus, intestatus, ac diu
poenas senex dedit propter observantiam intaminatae
fidei illius, pro qua et inclytus Paulinus ejusdem
civitatis episcopus in exsilio martyr animam dedit.
In ipsa quoque urbe Romana quam graves persecutiones
fidelibus illatae sunt, ubi et beatus Aurelius
episcopus communicans beatissimo Gregorio afflictus
est! Sed hic vir sanctus, licet sit saepenumero afflictus,
tamen propria accersione requievit. In Macarium
vero presbyterum multa impiorum commissa
sunt. Hic erat in eadem urbe Roma presbyter mirae
continentiae, non vino stomachum relevans,
non carnis esculentia corpus curans, sed oleo solo
escas asperiores mitigans, jejuniis et orationibus
vacans. Sane pro merito fidei et abstinentiae habebat
gratiam sancti Spiritus in hoc, ut de obsessis
corporibus ejiceret daemonia. Ideo vitam ejus meritumque
memoravimus, ut tanto magis impii judicentur
ii, qui tales vivere non sinunt in Romano
imperio.
XXII.
Eodem tempore gravis adversus nostros
persecutio inhorruerat, infestante Damaso egregio
archiepiscopo, ita ut fidelibus sacerdotibus per dies
sacros plebis coetus ad deserviendum Christo Deo
convocare libere non liceret. Sed quia pro conditione
rerum quolibet tempore, vel clam salutis nostrae
sacramenta facienda sunt, idem sanctus presbyter
Macarius dat vigilias in quadam domo convocare
fraternitatem, ut vel noctu divinis lectionibus
fidem plebs sancta roboraret. Sed diabolus qui favet
impiis, quia et impii favent diabolo, nec in
occulto patitur divina sacramenta celebrari. Denique
tendunt insidias clerici Damasi, et ubi cognoverunt
quod sacras vigilias celebraret cum plebe
presbyter Macarius, irruunt cum officialibus in illam
domum, et plebem dissipant non resistentem,
ipsumque presbyterum comprehensum, non jam ducere
dignantur, sed per silices trahunt, ita ut in
coxa ejus perniciosum vulnus fieret: atque alio die
sistunt eum ante judicem, ut magni criminis reum.
Cui quidem judex veluti sub imperiali rescripto et
minis extorquere contendit, ut cum Damaso conveniat.
Sed presbyter memor divini judicii, praesentem
judicem non timens, repulit perfidiae communionem;
atque ideo datur in exsilium; et cum
esset apud Ostiam, atrocitate illius vulneris moritur.
Cujus quidem tanta fuit sanctitas, ut eum et
episcopus loci illius nomine Florentius, communicans
Damaso, cum quadam veneratione suspexerit.
Namque cum in quodam vetusto monumento eum