PL 131, col. 55

Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne

quod non ab ardore, sed a splendore igneum dicitur,
quod statim repletum est angelicis spiritibus de quibus
in Job dicitur: Cum me laudarent simul astra
matutina et jubilarent omnes filii Dei [(Job XXXVIII,
7)]
. Et nota tria hic elementa commemorari. Nomine
enim coeli aerem collige, nomine terrae ipsam terram,
et ignem qui in ejus visceribus latet. Quarti vero
elementi, id est aquae, in sequentibus fit commemoratio.
Vers. 2. Terra autem inanis et vacua. Id est, inutilis,
infructuosa et incomposita. Omnia enim elementa
commista erant et confusa, et totum hoc aeris
spatium quod est a terra usque ad coelum plenum
erat aquis, quae tamen non erant ejusmodi qualitatis
cujus nunc sunt, sed in modum nubium tenues,

quam qualitatem adhuc illae supercoelestes aquae retinent. Spiritus Dei ferebatur super aquas.
Sicut
mens vel sapientia alicujus artificis superfertur operi
quod facturus est, ut quomodo vult ita illud faciat:
ita et Spiritus sanctus superferebatur, praeordinans et
quasi disponens quid, qualiter facere vellet.
Vers. 3. Dixit Deus. Non voce carnea, nec motu
labiorum, sed dixit, id est, voluit. Velle enim ejus
dicere est. Unde scriptum est: Dixit, et facta sunt [(Psalm. CXLVIII, 5)]
.
Vel etiam dixit, id est, Filium
genuit per quem omnia facta sunt. Fiat lux. Lux dicitur
a luendo, id est a purgando tenebras. Lux
autem illa non ejusmodi erat quae nunc est sole superposito,
sed qualis esse solet vel ante solis ortum,
vel post ejus occubitum.
Vers. 4. Et vidit Deus lucem, quod esset bona. Non
quod tunc primo viderit in cujus praesentia semper
hoc fuit: sed vidit, id est a nobis videri voluit lucem
esse bonam. Et divisit lucem a tenebris. Tenebrae a
tenendo dictae sunt, quia tenent oculos ne videant.
Utrumque autem fecit Deus et lucem et tenebras,
scilicet ut in luce operarentur homines, et in nocte
requiescerent. Ergo et tenebrae opus Dei sunt. Unde
in hymno trium puerorum in quo omnis creatura ad
benedicendum Deum invitatur, etiam tenebrae cum
luce ponuntur. Allegorice quod dictum est: in principio
fecit Deus coelum et terram, nomine principii
Filium Dei non incongrue possumus accipere, sicut
ipse de se Judaeis dixit: ego principium qui et loquor

vobis [(Joan. VIII, 28)]
. Deus enim Pater principium
est, sed non de principio, quia a Patre non factus
nec creatus, sed genitus est: per quod principium
Deus Pater coelum et terram creavit, id est coelestes
et terrenos. Per coelum enim coelestes sive coelestem
vitam ducentes: per terram vero terrenis
negotiis inhiantes signantur. Qui utrique per principium
creati sunt, quia nato Jesu Christo patuit
qui essent coelestes, quique terreni. Terra vero erat
inanis et vacua. Id est, corpus humanum inane a
meditatione coelesti, vacuum a fructu bonae operationis. Et tenebrae erant super faciem abyssi.
Quia
infidelitatis tenebrae et ignorantiae abyssum humani
cordis operiebant. Spiritus Dei ferebatur super aquas.
Quia divina praescientia super fluida et infructuosa

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.