PL 131, col. 56

Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne

corda hominum ferebatur, praevidens et disponens
quorum corda digne posset inhabitare. Fiat lux.
Lux vocabulo fides accipitur. Bene ergo lux prima
die facta est, quia primo mandato legis fides commendatur
cum dictur: Audi, Israel, Dominus Deus
tuus Deus unus est.
Vers. 5. Factum est vespere et mane dies unus.
Per mane initium fidei: per vesperam vero perfectio
bonae operationis intelligitur. Cujus diei mane in vesperam
deducitur cum initium fidei completione bonae
operationis perficitur.
Vers. 6. Fiat firmamentum in medio aquarum.
Quo scilicet firmamento aquae superiores divisae sunt
ab aquis inferioribus, et illa pars superior in modum
crystallini lapidis congelata est, caetera vero inferior

in mare redacta est. Et hoc quidem secunda die
actum est, cujus diei opera minime bona esse dicuntur,
sicut caeterorum dierum ubi dicitur: Vidit
Deus, quod esset bonum, non ideo quod bonum non
sit quod factum est, et pulchrum, sed propter binarium
numerum, qui est transgressio unitatis et
malam habet significationem. Unde et eum sancti
Patres discordiae dedicaverunt. Ipse etiam bigamiam
significat. In ejus etiam significatione bina animalia
de immundis missa sunt in aream.
Vers. 11. Germinet terra herbam virentem et lignum
pomiferum. Omnia perfecta a Deo cognita
sunt. Unde homo in perfecta aetate creatus est, et
arbores cum foliis suis simul et fructu. Hinc et lignum
pomiferum dicit habens unumquodque sementem.

Haec sementis est frugum et arborum: semen
vero hominum, et animalium seminium vel sementum
exordium cujuscunque rei.
Vers. 14. Fiant luminaria in firmamento coeli.
Luminaria solem, et lunam, et caeteras stellas accipimus.
Verum sol et luna et septem planetae non
sunt in firmamento positae, sed in aethere pendent:
ideo in firmamento positae dicuntur. Et dividant
diem ac noctem. Sol diei praeest, luna nocti. Sint
in signa. Hoc, vel propter terminum Paschalem
dicitur, quia luna signum est Paschalis termini qui
non nisi post quatuordecimam lunam celebratur, vel
quia sidera signa sunt navigantibus per mare vel iter
agentibus per Libyam ubi vestigium itineris ad

motum venti dissipatur. Luna apud Hebraeos tribus
nominibus nuncupatur, Lare, Lavana, Mavors. Lara
vocatur a numero dierum mensis: Lavana a candiditate: Mavors
a defectu, quia deficit singulis mensibus.
Vers. 20, 21. Reptile animae viventis. Reptilia
pisces hoc loco accipe. Mutabilem animam [Vulg., motabilem an.
] dicit animalium ad comparationem
hominis. Quia licet mortalis sit homo ad comparationem
Dei, tamen immortalis est ad comparationem
caeterorum animalium, qua parte imaginem Dei
retinet.
Vers. 26. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram. Cum caetera jubendo fecerit,
quasi maximam rem facturus Deus et cunctis quae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.