PL 131, col. 60
Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne
Vers. 6. Sed fons ascendens e terra universam ejus
superficiem irrigabat. Fons autem ille, vel per occultos
meatus terrae decurrens ascendebat ad irrigandam
terrae superficiem, more Nili fluminis qui
alvei sui metas progrediens irrigat plana Aegypti: vel
etiam irrigans universam superficiem terrae, non
quo omnem terrae superficiem operiret, sed rivatim
more fluminum per diversa loca dirivaretur. Vel,
quod melius placet more sacrae Scripturae, singularem
posuit pro plurali, vel fontem pro fontibus,
sicut muscam pro muscis, ranam pro ranis. Aut
etiam fontem propter universitatem omnium aquarum
quae simul sunt et quasi unus fons in matrice
abysso.
Vers. 7. Formavit Deus hominem. Cavenda est hic
paupertas intellectus humani ut cogitemus Deum
manibus operatum fuisse hominem et labiis carneis
locutum, aut tale aliquid, quod nefas est de Deo cogitari.
Deus enim spiritus est, et ideo non distinguitur
membris nec gravatur mole corporis, ut de illo
aliquid carneum cogitemus vel intelligamus. Sed
quod dicit: formavit hominem ex limo, id est volendo
et jubendo extra produxit. Et inspiravit. Quod
dicit: spiravit, non intelligendum est, quod hunc
corpulentum aerem homini sufflaverit vel immiserit,
sed inspiravit, id est, animavit eum vita rationali,
quod in sequentibus spiraculum vitae appellavit. Ad
comparationem enim caeterorum animalium quorum
animae moriuntur, homo rationalem animam sortitus
est. Unde et Graeci differentiam facientes animalium
quae tantum sine ratione vivunt zoa vocant, quia zoe
vita dicitur: quae vero rationis participantur psychica,
quia psyche anima. In faciem autem hominis
spirasse (dicitur), quia in capite maxime omnes
sensus vigent, horum uno, id est tactu, per omne
corpus diffuso.
Vers. 8. Plantaverat paradisum voluptatis a principio.
Id est hortum voluptatis. Graece enim paradisus hortus,
Hebraice Eden vocatur. A principio, id
est in initio, remotis aquis a superficie terrae et in
unum collectis. Ubi autem nos habemus: Paradisum
a principio, quidam codices habent: Eden ad ortum,
ex quo possumus conjicere paradisum in Oriente
situm. In quacunque autem orbis parte sit, scimus
eum terrenum esse, et interjecto Oceano et montibus
oppositis a nostro orbe longe remotissimum. Est
enim in altissimo loco situs pertingens usque ad
lunarem circulum. Unde et illuc aquae diluvii minime
pervenisse dicuntur. In quo posuit hominem.
Ex quo, quod positus in paradisum homo dicitur,
datur intelligi non ibi fuisse conditum, sed in hac
nostra mortali terra, quia, divina praescientia, illum
peccaturum et ob hoc ab illa sancta terra in hanc
convallem miseriae propellendum.
Vers 9.-- Produxitque de humo. Subauditur paradisi. Lignum vitae
et reliqua. Lignum vitae species
arboris fuit ita vocata, quod naturaliter hanc virtutem