PL 131, col. 61
Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne
sortitum est, ut si quis ex eo fructum comederet
perpetua soliditate firmaretur et beata immortalitate
vestiretur, nullis deinceps infirmitatibus vel
anxietatibus deprimendus, nulla senii lassitudine vel
imbecillitate deterendus. Lignum autem scientiae boni
et mali nullius arboris certa species credenda est, sed
in posterum ventura nomen ejus inditum fuit ex
qualitate scilicet obedientiae vel inobedientiae, quae
obedienti scientia boni existeret: inobedientia vero,
mali ac per hoc peccati nervum incurrenti scientia
mali fieret. Obedientia autem sola virtus est quae
hominem Deo conciliat, sicut e contra tumor, id
est inobedientia, longe a Deo separat. Quid enim
aliud est inobedientia quam nolle subdi Deo, sed
suae velle esse potestatis?
Vers. 10. Et fluvius egrediebatur, qui dividitur in
quatuor capita. Nomen uni Phison. Qui interpretatur oris mutatio,
qui exiens de paradiso et in nostrum
orbem discurrens pulchritudinem et amoenitatem
suae mutat speciei. Ipse est enim Ganges. Qui
circuit omnem terram Evilath. Id est, Indiae trahens
aureas arenas. Evilath pars est Indiae, dicta ab Evilah
filio Jectan filii Heber, a quo Hebraei dicti sunt.
Habent autem haec flumina certos ortus. Phison autem
in Caucaso monte oritur: Geon juxta Atlantem
Mauritaniae: Tygris et Ephrates in Armenia.
Vers. 12. Ibique invenitur bdellium. Bdellium enim
arbor est aromatica magnitudine olivae, folio roboris,
odore caprifici, cujus lacryma vel gummi est
lucida et subalba veluti man. Unde in Exodo dicitur:
Erat autem man quasi semen coriandri albi, colorem
habens bdellii
[(Exod. XVI, 31)]
. Et lapis onychinus.
Onyches Graece unguis. Hinc Onychius lapis albis
maculis intertinctus ad similitudinem humani unguis
Geon ipse est Nilus qui per Mauritaniam currit.
Interpretatur autem praeruptus vel praeruptio, qui ex
altissimis rupibus praecipitatus adeo validum sonum
reddit ut incolas suos surditate damnet. Locus autem
a quo elabitur, Cataduppa vocatur.
Tygris per Armeniam currit. Et dicitur Tygris a
bestia velocissima quam imitatur velocitate sua.
Euphrates interpretatur frugifer, eo quod terram
quam praeterlabitur frugiferam reddat.
Allegorice autem paradisus praesentem significat
Ecclesiam, quae recte hortus deliciarum dicitur, dum
nobis in ea spiritales deliciae administrantur. Lignum
vitae in medio paradisi Christus est in medio Ecclesiae,
de quo per quemdam sapientem dicitur: Lignum
vitae est his qui apprehenderint eum [(Prov. III, 18)]
.
Ipse est etiam fons, qui de Patris substantia descendens
ad irrigandam suam Ecclesiam sanctam venit.
De quo per prophetam Zachariam dicitur: Erit fons
patens domui David in ablutionem peccatoris et menstruatae [(Zach. XIII, 1)]
.
Domus David sancta est Ecclesia,
cui, id est, ad cujus salutem patet fons, id est
Christus, in ablutionem peccatoris. Peccator est qui