PL 131, col. 62
Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne
malum quod mente cogitat operibus exsequitur.
Menstruata est quae alienam carnem non tangit, sed
propria foedatur. Significat peccatricem animam
quae malum quod cogitat nequaquam effectu explet.
Unde non extrinsecus quasi aliena carne foedatur,
sed intrinsecus velut propria carne suis cogitationibus
inquinatur. A quo uno et singulari fonte quatuor
flumina emergunt, id est, ab ipso procedit doctrina
quatuor Evangeliorum, vel quatuor virtutes quibus
praepollet Ecclesia.
Vers. 15. Posuit hominem in paradiso, ut operaretur
et custodiret. Opus illud non ad laborem vel lassitudinem
fuit, sed potius ad delectationem: sicut
videmus plerumque homines quibusdam operibus
delectari, a quibus si interdicantur non modice contristantur.
Et custodiret illum.
Non a furibus, quia
tunc temporis nulli erant, sed sibi custodiret ut in eo
delectatetur.
Vers. 17. Morte morieris. Non de morte corporis
dicit, sed de morte animae. Non enim statim ut comedit
mortuus est corpore, sed in anima per peccatum.
Sed propter mortem animae, id est peccatum,
subsecuta est postea suo tempore mors corporis, id
est poena peccati.
Vers. 18. Faciamus ei adjutorium. Id est, feminam
ad procreandas herbas et arbusta, non autem
ut illa filiorum procreatio talis esset qualis nunc est,
scilicet ut ibi filii mortuis parentibus succederent,
sed potius ut parentes videntes filios ex se natos laetarentur,
et cum illis diu feliciter vivendo exspectarent
illum beatum statum et vitam angelicam, ad
quam transferendi erant finito saeculo non per mortem,
sed per quamdam divinae imitationem virtutis.
Impleto namque omnium electorum numero, ubi nullus
reprobus nasceretur, gustarent omnes de ligno
vitae, et sic ab isto medio statu transferrentur in
illum beatum statum ubi jam nec velint nec possint
peccare.
Vers. 19. Formatis igitur, etc. Superius ex aquis
volatilia progenita dictum est. Nunc vero dicit e terra
simul caeteris animantibus esse formata: quod duplici
modo solvi potest, ut vel subaudiendum relinquatur,
cum dicit: formatis de humo animantibus
terrae et volatilibus coeli, subaudis, de aqua formatis:
vel universaliter terrae nomine comprehendantur
et aquae quae in terra sunt, sicut et in psalmo
Propheta simul cum terra comprehendit etiam quae
in aere et in aquis constant, dicens: Laudate Dominum
de terra, dracones et omnes abyssi, ignis, grando,
nix, glacies, spiritus procellarum [(Psal. CXLVIII, 7, 8)]
,
etc.-- Et adduxit eam ad Adam. Non sicut pastor
minans gregem suum, sed adduxit, id est nutu suae
dispositionis venire fecit, sicut et in diluvio ex universis
animantibus in arcam congregari fecit. Omne
quod vocavit Adam, ipsum est nomen ejus. Hebraice
Adam rebus omnibus nomina imposuit. Sed facta
divisione linguarum, singulae gentes secundum proprietatem