PL 131, col. 66

Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne

privaris. Vel, sicut B. Gregorius dicit, interrogatur
a Domino, non ut Deus disceret quod ignorabat,
sed ut ad humilitatem confessionis illum
provocaret ut quod praevaricando deliquerat confitendo
deleret. Sed ille peccatum suum in alium
retorquere voluit, dicens:
Vers. 12. Mulier, quam dedisti. Quasi in hoc Deum
infamaret, qui ei dederat per quam deceptus fuerat.
Similiter et mulier interrogata in serpentem reflexit
culpam, dicens: Serpens decepit me. Quo morbo laborat
usque hodie humanum genus. Denique serpens
non interrogatur, quia diabolus, qui per serpentem
locutus fuerat, irrecuperabiliter deliquerat. Et bene
Adam primo interrogatur cui praeceptum dederat
Deus, quod praeceptum per virum venit ad mulierem:

sicut e contra per serpentem peccatum venit
ad mulierem, et per mulierem ad virum.
Vers. 14. Et ait Dominus ad serpentem: Quia
fecisti hoc, maledictus eris inter omnia animantia.
Quod serpenti dicitur ad diabolum est referendum. Supra pectus tuum gradieris.
Diabolus supra pectus
graditur, quia dolos et insidias portans in pectore
homines decipere conatur. Unde et merito serpens
vocatur, quia occulte serpit. Terram comedit, quia
terrenis operibus pascitur et delectatur.
Vers. 15. Inimicitias ponam inter te et mulierem
et semen tuum. Mulierem hic Ecclesiam dicit, cui
diabolus contrarius est. Semen vero mulieris bona
opera sunt Ecclesiae, semen serpentis opera omnis
iniquitatis. Haec est enim mulier illa, de qua Joannes

in Apocalypsi dicit, quod eam draco persequeretur,
volens eam devorare, postquam etiam fluvium ex
ore suo emisit [(Apoc. XII, 13)] , quia persecutionem
gentium contra Ecclesiam suscitavit. Ipsa conteret
caput tuum. Id est, Ecclesia conteret caput tuum,
id est, initium malae voluntatis, antequam ad opus
prorumpat. Unde et in psalmo beatus dicitur qui parvulos Babylonis tenuerit, et ad petram alliserit [(Psal. CXXXVI, 9)]
.
Parvuli Babylonis est initium
peccati et origo malae voluntatis. Hi sunt parvuli confusionis
qui, antequam proficiant, allidendi sunt
ad petram, id est Christum.
Vers. 16. Et tu insidiaberis calcaneo ejus. In calcaneo
finis est corporis. Calcaneo ergo diabolus insidiatur,
quia maxime in fine vult homines decipere.
Mulieri quoque dixit: Multiplicabo aerumnas
tuas, in dolore paries filios.
Quia illa, si non peccasset,
sine dolore paritura erat: idcirco post peccatum
ei haec poena irrogatur, ut in dolore pariat
jam filios. Et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur
tui. Etiamsi non peccasset, sub potestate viri
futura erat. Sed illa subjectio minus poenalis esset,
quia ex dilectione procederet quae nunc ei pro poena
imponitur ut etiam nolens viro subdatur. Moraliter
sub potestate viri mulier constituitur: quia spiritui
caro subdenda est, ne repugnet, sed magis obtemperet.
Vers. 17. Adae vero dixit: Quia audisti vocem
uxoris tuae, maledicta terra in opere tuo. Terra maledicitur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.