PL 131, col. 67

Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne

non ipse Adam, ut videlicet caeteri, propter
quos ista scribenda erant, terrerentur ne similia
facerent et simili poena plecterentur. Cain vero, quia
primae praevaricationi parricidium adduxit, ipse
maledicetur, cui dictum est: Maledictus eris super
terram [(Gen. IV, 11)]
. Terra tua spinas et tribulos
germinabit. Spinae vero antea erant, quia inter reliquas
arbores et virgulta spinas Deus creavit, sed
non ad hoc ut homini laborem inferrent, quae post
peccatum ad laborem et afflictionem humano generi
datae sunt: sicut etiam serpentes et noxia quaeque
ante peccatum erant innoxia. Mystice spinas et tribulos
terra germinat: quia caro nostra punctiones et
aculeos vitiorum gignere non desistit. Et hoc attendendum
quod Adae extrinsecus poena imponitur,

cum dicitur: Maledicta terra in opere tuo; mulieri
intrinsecus, cum dicitur: Multiplicabo aerumnas tuas,
etc., quia mulier seducta decepit virum, ideo gravior
ei poena irrogatur.
Vers. 21. Fecit Dominus Deus Adae et uxori ejus
tunicas pelliceas. Pelles ex mortuis animalibus detrahuntur.
Per tunicas ergo pelliceas ostendebatur quia
mortales jam facti erant ex immortalibus, et non
solum amiserunt beatum statum in quem mutari poterant,
si non peccassent, verum etiam ipsam felicem
vitam, qua in paradiso beate vivere poterant, perdiderunt.
Ipsi quidem fecerunt sibi perizomata, ut peccatum
suum Deo absconderent. Deus vero fecit illis
tunicas pelliceas quibus totum corpus eorum induit,
quia in corpore et in anima justo judicio damnavit.

In anima quidem propter peccatum praevaricationis,
in corpore vero propter poenam peccati. Stulta vero
quaestio est, si quis velit requirere qualiter vel quo
operante pelles ab animalibus subductae sint. Qui
enim de nihilo condidit omnia Deus, hoc quoque
quomodo vel qualiter voluit fecit.
Vers. 22. Ecce Adam quasi unus ex nobis factus
est! Irridendo eorum superbiam replicat Deus verba
quae suasor dixerat in caput damnationis eorum,
dicens: sciens bonum et malum. Quasi diceret: non
solum non potuit Adam pervenire ad id quod petiit,
scilicet ut similis Deo fieret, sed etiam id quod erat
amisit. Appetiit similis esse Deo, non humiliter imitando
Deum, sed superbiendo et ejus dominium
respuendo. Quod autem sequitur, quasi unus ex

nobis, sanctae Trinitatis mentio inculcatur. Nunc ergo
ne forte mittat manum suam. Quod vero dicit: ne
forte mittat manum suam, verba Dei sunt. Quod denique
sequitur:
Vers. 23. Ejecit eum de paradiso. Actus ipse est,
et est defectiva locutio irato vel perturbato conveniens,
non quod in Deum ullus irae vel perturbationis
motus cadat qui est summae tranquillitatis, sed
more sacrae Scripturae hoc dictum est, quae de Deo
loquens quae sunt hominum ipsi Deo attribuit. Sumat
de ligno vitae et vivat. Sicut jam diximus, impleto numero
electorum gustaturi erant omnes de ligno vitae,
et ad illum statum beatum migraturi. Et, quia se
indignum fecerat illo statu, recte custodia ei adhibita

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.