PL 131, col. 80

Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne

prolepsin, id est per praeoccupationem accipiendum
est. Necdum enim divisio linguarum facta erat.
Vers. 6. Filii Cham Chus. Ipsa est Aethiopia, Mesraim
Aegyptus, Phuth Libya, unde et fluvius
Mauritaniae Phuth appellatur, et omnis illa regio
Phuthensis dicitur. Chanaan, a quo Chananaei.
Vers. 7. Filii Chus Saba. Id est, Arabia regio
thurifera. Hevila pars Aethiopiae Occidentalis. Sabatha,
Regma et Sabatacha. Horum nomina ab usu recesserunt,
et quae pro eis nunc habeantur ignoramus. Filii Regma Saba.
Alia est haec Saba quam illa
quae superius legitur, et differt in Scriptura. Nam illa
per Sin, haec per Samech scribitur. Nam et in psalmo
ubi nos canimus: Reges Arabum et Saba [(Psal. LXXI,
10)]
, in Hebraeo habetur: Reges Saba et Saba. Dadan

Aethiopiae ultima regio est.
Vers. 8. Chus genuit Nemrod. De hoc Josephus
dicit quod nova regni cupiditate tyrannidem arripuerit,
ignem pro Deo coluit, et ipse auctor exstitit
aedificandae turris cujus cacumen contingeret coelum.
Vers. 9. Et erat robustus venator coram Domino.
Venabatur enim animas ad interitum, faciens hominem
ignem adorare. Alia translatio dicit: contra
Dominum.
Vers. 10. Babylon CONFUSIO interpretatur ob linguarum
confusionem quae ibi facta est. Et Harath [Vulg. Arach
]. Ipsa est Edessa Mesopotamiae civitas. Archath
[Vulg. Achad ], quae nunc Nisibi dicitur. Et Calane.
Ipsa est Seleucia a Seleuco rege Asiae. In terra Sennaar.
Id est, in Babylonia, ubi sunt putei bituminis.
Vers. 11. De terra illa. Id est de Sennaar. Egressus
est Assur. Id est, imperium Assyriorum, quod primum
fuit sub Nino. Et aedificavit Niniven. Niniven
est civitas Assyriorum. Ninus Beli filius aedificavit
Ninum quam Hebraei Ninniven appellaverunt. Interpretatur
autem propter poenitentiam pulchra.
Vers. 13. At vero Mesraim genuit Ludim. Ludim
est Lybia, quae prius Phuth vocabatur.
Vers. 15. Chanaan filius Cham genuit Sidonem. A
quo Sidon, civitas Phoenicis.
Vers. 18. Aradii. Ipsi sunt qui Aradum insulam
tenuerunt.
Vers. 19. Sodomam et Gomorrham. Istae civitates
notae sunt interitu suae subversionis. Samariten. A
quo Samaria, quae sic vocatur et Assyriis et Hebraeis.

Dicta est autem Antiochia vel Epiphania. Amathaeum.
Haec nomina ignorantur, vel quia deletae sunt istae
gentes bello Aethiopico, vel quia ignoratur quae
nomina nunc habeant
Vers. 21. De Sem quoque nati sunt, quos nunc
dicemus, qui fuit pater omnium filiorum Heber, et
frater major minoris fratris Japheth. Ideo autem de
hoc novissime locutus est, quia de istius generatione
locuturus erat et hujus lineam prosecuturus.
Vers. 22. Filii Sem Aelam. A quo Aelamitae, id est
principes Persidis. Assur. De hoc superius dictum est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.