PL 131, col. 81

Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne

quod aedificaverit Niniven. Arphaxad. A quo Chaldaei,
et Lud. A quo Lydii. Aran. A quo Syri.
Vers. 23. Filii Aran Hus. A quo terra Hus in Job
legitur, quam LXX terram appellant Ausititem, id
est Australem. Et Hul. A quo Armenii. Gether. A quo
Acarnani. Mesi. Quos LXX Mosoch vocant, id est,
Moeones.
Vers. 25. Nati sunt Heber duo filii. Heber transitor,
a quo Hebraei transitores. Veri Hebraei sunt qui de
praesentibus ad futura, de caducis ad mansura transitum
faciunt. Phaleg divisio. Sub isto enim facta est
divisio linguarum.
CAPUT XI.
Vers. 1. Erat terra labii unius. Id est, linguae
Hebraeae quae facta divisione linguarum creditur remansisse

in familia Heber: qua etiam lingua Dei
Filius ad homines veniens praedicavit. Conveniens
enim erat ut, in qua lingua Adam diaboli suasionem
audierat, in eadem lingua Salvatoris perciperet praedicationem.
Nec dicendum est novi aliquid fecisse
Deum, quando linguarum facta est divisio, sed modos
et formas locutionum divisisse aliis intellectibus.
Unde et eadem verba in diversis sensibus apud
diversas gentes inveniuntur. Nam alma apud Hebraeos secreta,
apud Latinos sancta dicitur. Sidera
stellae vocantur a Latinis, a Graecis ferrea. In Graecis
habetur: rhabdo sidera.
Vers. 4. Faciamus nobis turrim. Timebant ne
iterum fieret diluvium, et ideo auctore Nemrod voluerunt
turrim facere altissimam in qua, si diluvium

iterum fieret, salvarentur. Bitumen enim aquis
dissolvi non poterat. Nulla enim re dissolvi potest,
postquam siccatum fuerit nisi menstruo sanguine.
Vers. 5. Descendit, ut videret. Descendere Deus
dicitur quando se sensibus vel operibus commodat
humanis, sicut ad Moysen dixit: Videns vidi afflictionem
populi mei, et descendi liberare eos [(Exod. III, 8)]
.
Et de Sodomitis dictum est: Descendam, et videbo
utrum eum clamorem qui venit ad me opere compleverint [(Gen. XVIII, 21)]
.
Et nota in sequentibus hic
mysterium Trinitatis commendari, cum dicit: Descendamus
et confundamus. Mystice turris haec mundi
superbiam signat, sive etiam elationem haereticorum
qui turrim pravi dogmatis contra Deum volunt
aedificare. Quae merito turris Babel, id est confusionis

appellatur. Profecti sunt autem de Oriente, quia
verum solem reliquerunt. Invenerunt campum Sennaar,
qui interpretatur fetor vel excussio dentium, quia
dogmata haereticorum non bonum Christi odorem, sed
fetorem habent, et amiserunt dentes quibus cibos
verbi Dei commolerent.
Vers. 28. Mortuus est Aran et Thare in Ur Chaldaeorum.
Tradunt Hebraei quod Abraham et Aran fratres,
cum nollent ignem adorare, in ignem projecti
sunt ex quo miserante Deo Abraham illaesus exivit.
Unde et saepe Deus ad illum dicit: Ego sum Deus qui
te eripui de Ur Chaldaeorum. Aran vero igne consumptus
est. Ergo Ur non est nomen loci.
Vers. 29. Duxerunt uxores. Abraham duxit Sarai:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.