PL 131, col. 845
De dedicatione ecclesiae (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne
Morem, quem sancta Ecclesia tenet in solemni
domus Dominicae consecratione, non esse cujuscunque
dignitatis ille cognoscit qui antiquae reminiscens
historiae, meminit cum quanta celebritate tabernaculum
Testimonii et templum a Salomone constructum
Domino jubente dedicatum sit. Nam cum duodecim
duces in significatione duodenorum apostolorum una
die munera sua ad tabernaculum detulissent, Domino
sanciente, jussi sunt singuli singulis diebus oblationem
suam offerre, quatenus et festivitatis splendor
augesceret, significationis futurae ipsa veritas historiae
arrideret. In eo namque quod singuli duces per singulos
dies munera sua obtulerunt, jam tunc praefigurabatur
quod non confuse apostoli in una gente
evangelizaturi manerent, sed singuli plurimas pluresve
gentes per distributionem sancti Spiritus evangelizaturi
sortirentur. In eo vero quod omnes eadem
munera obtulerunt praefigurabatur quod apostolis
doctrina unanimis et consors in Ecclesiae aedificatione
concurreret, sanctificationemque ejus non schismatum
diversitas, sed potius unica [ al. unita] confessio
veritatis adornaret. Ista sunt et signa Spiritus sancti
fonte irrigata, quorum fructus est ad usum, sicut in
Ezechiele et in Apocalypsi legitur, et folia eorum ad
medicinam et per singulos menses afferentia primitiva
sua, in quorum figura, antequam pontifex