PL 132, col. 513

Excerptum in gestis pontificum S. Virdunensis ecclesiae (Bertarius Virdunensis),

educatus, pro amore ipsius antistitis suam proprietatem,
id est Theolegium monasterium, sanctae
Mariae in Virduno, suo pariter et multorum fidelium
scripto, in sempiterno habendum tradidit,
roboravit et omni auctoritate firmavit. Frasnidum
vero villam idem Grimo pro sua pietate
victui fratrum nostrorum delegavit. Sanctus vero
Paulus Basonisvillare de suis redditibus comparavit.
Privilegium etenim nostris canonicis de antiquioribus
villis fecit, et suis manibus aliorumque
episcorum ipsum sub divina attestatione roboravit.
De virtutibus autem sancti Patris nostri istud
mirabile audivimus. Cum adhuc monasticam vitam
ducens in pistrinum fratrum obedientiam
habuisset, et timeret ne hora statuta fratres

panem habere potuissent ejecto igne de clibano,
ipse intus ingressus cum cuculla sua clibanum
purgavit, et panem illic ad coquendum ordinavit,
sanusque foras egressus panem sanctum
fratribus in refectorio tempore statuto distribuit.
Legi et picta vidi multa miracula quae vivens in
episcopatu egit, et post excessum positus in basilica
sancti Saturnini Deo cooperante fecit. Caecos
namque illuminavit, surdis auditum dedit, claudis
gressum praebuit, aegrotos a variis infirmitatibus
curavit. Et quid plura? Istam Ecclesiam rebus
temporalibus dilatavit. Et Deus omnipotens animam
illius cum omnibus sanctis in aeterna gloria
sine fine gaudere facit.
9.
Post hunc exstitit Gisloaldus, Gerebertus, Armoinus,

Agrebertus episcopi. [( an. 648)] Hujus tempore
sanctus Crodingus Waslogium monasterium
construxit et sub ditione nostrae Ecclesiae posuit.
10.
Post hunc Bertalamius episcopus. [( an. 710)]
Hujus studio et industria Mactigisilus et uxor ejus
Hechia Tilliacum fiscum et stagnum et Casam
Petriam nostrae Ecclesiae, Frumisiacam
villam fratribus nostris et alia quam plurima pro
remedio animae suae dedit.
11.
[( an. 716)] Post hunc Abbo episcopus et deinde
Peppo episcopus. Hujus tempore exstitit seditio
non modica inter Carolum primum qui dicitur
Carolus Martellus, et Rainfridum Francorum principem.
Et, quia Peppo partibus Caroli tempore
seditionis favit, obtinuit pretio cum Carolo et

quodam nobili vasallo ejus Calmontem villam
cum omnibus appenditiis suis. Postquam vero
Carolo Deus solidavit Francorum regnum, dedit
etiam Ecclesiae nostrae Pontem Petrium et
suo scripto nobis eam solidavit. Merlam
vero et Casam Petriam, quia eas sui satellites

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.