PL 132, col. 514

Excerptum in gestis pontificum S. Virdunensis ecclesiae (Bertarius Virdunensis),

invaserant, retinuit, et adhuc Casa Petria
retenta est.
12.
[( an. 725)] Post hunc exstitit Voschisus episcopus
et Agroinus episcopus. Et post istum fuit
multis diebus episcopatus vacuus. [( an. 735)] Deinde
exstitit domnus Madelveus episcopus, qui fuit de
familia hujus Ecclesiae, et exstitit vir sanctus
et justus. Cujus industria et studio fertur per
precariam obtinuisse eum Wasnaum et Warnunci
curtem et Ramisbatium et alia plurima,
sicut egomet in chartis ejus manibus roboratis
legi. [( an. 750)] Cujus etiam tempore domus
istius Ecclesiae peccatis exigentibus fuit succensa.
Et ob hoc per Galliam et Italiam et sic per
Graetiam et Joppen cum magna viarum angustia

Hierosolymam pervenit et a patriarcha ipsius loci
multorum sanctorum reliquias obtinuit, et eas
cum calice cristallino opere mirifico sculpto Virdunum
apportavit, et in principali Ecclesia nostra
venerabiliter eas collocavit. Reliquias vero
quae fuerunt in antiquiori Ecclesia in dextera
parte altaris sanctae Mariae in crypta subterranea
reposuit. Fuit enim tempore Pipini regis usque
ad tempus Caroli Magni, et obiit in proxima
villa quae dicitur Novavilla. Cum vero inde portaretur
ad Sanctum Petrum sive ad Sanctum
Vitonum, fertur quod super crucem, videntibus
cunctis, duae columbae candidae sicut nix venerint
et in eadem usque dum corpus ejus sepulturae
traditum fuisset sederunt. Multa siquidem

bona in ista Ecclesia constituit. Nam et Ecclesias
in ista civitate valde bene construxit, et
clerum et populum istius Ecclesiae venerabiliter
ordinavit, et evidens pater et episcopus istius
Ecclesiae exstitit. Res etiam, quae sunt in Equitania
antiquitus isti Ecclesiae subjectae, id est
abbatia sancti Amantii in Rodonia sita et
Maderniacum et Puliniacum frequenter visitabat,
et gesta praedictorum pontificum nostrorum secum
ferebat, ut per illorum merita illas res longius
sitas liberius possidere quivisset. Et pro
hac occasione dicunt quod miracula sancti Agerici
in Massilia descripta habentur. Et Vita sancti
Vitoni et sancti Pauli per contigua loca
ultra Liggerim reperiri feruntur. Cujus corpus,

dictu mirabile! post quadraginta annos integrum
repertum est, et ubi nunc jacet venerabiliter
reconditum est.
13.
Post hunc episcopatus istius Ecclesiae per
duodecim annos vacuus exstitit. [( an. 770)] Sed quidam
servus Dei, Amalbertus nomine, juxta morem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.