PL 132, col. 722

Epistola ad Adelstanum regem (Radbodus Dolensis), J. P. Migne · De bello Parisiaco (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne

certissime duo sancti cum sancto Paterno dextra
laevaque jacuerunt in sepulcro, atque illorum solemnitates
sicut et Paterni IX Kalend. Octobris celebrantur.
Igitur, rex gloriose, sanctae exaltator Ecclesiae,
gentilitatis humiliator pravae, regni tui speculum,
totius bonitatis exemplum, dissipator hostium,
pater clericorum, adjutor egentium, amator omnium
sanctorum, invocator angelorum, deprecamur atque
humiliter imploramus qui in exsultatu [ejulatu]
atque captivitate nostris meritis atque peccatis in
Francia commoramur; ut non nostri obliviscatur
vestrae felicissimae largitatis magna misericordia, et
nunc a modo quae mihi dignemini commendari sine
ulla mora potestis impetrare.

n. 3271 non modo exemplum ejus praefationis
auctum, sed et interpretationem Anglosaxonicam
saeculo XI in membrana conscriptam, cujus specimen
subjicio.
Opus stylo contorto et subinde valde obscuro
conscriptum, multis in locis explicatione egebat.
Cujus rei conscius auctor glossas adjecit, quae
et ad textum intelligendum et ad mores ejus aevi
perspiciendos multum conducunt; qua ratione ductus
et multo majorem earum partem hucusque ineditam
et voces singulas margini a poeta ascriptas
retinendas duxi. Quis enim historiae ejus temporis
intelligendae capax voces ut lib. II, v. 466, HYRONIA
omitteret?
Primam librorum I et II editionem ope codicis
unici Pithoeus in SS. coaetaneis XII instituit. Quam
repetierunt Chesnius in SS. Franc. T. II, p. 499,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.