PL 132, col. 724
De bello Parisiaco (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne
accuratissime evolvere proposui; et favente » . cl.
Guérard mox voti compos factus sum. Siquidem ipse
Pithoeus librum bibliothecae S. Germani obtulerat,
ibique numero olim 535, postea 1633 signatus fuit.
Est membranaceus in 4º minori, saeculo nono exeunte
exaratus, atque 43 foliis constat, quorum
quodlibet bis 18 versus exhibere solet.
Opera igitur nostra in eo praecipue versata est,
ut textu ad instar codicis accuratissime expresso,
omnes alicujus momenti glossas proferremus, et liber
tertius, antea omissus, reliquis adderetur. Distinctiones
in codice fere nunquam obvias introduximus,
atque adnotationes textui illustrando necessarias,
perpaucas tamen, addendas censuimus.
SCEDULA SINGULARIS CERNUI ABBONIS DILECTO FRATRI GOZLINO.
notum fore molior. Nullatenus quippe hic,
quae penes summos repperiuntur figmenta poetas.
Atqui Faunos ferasve nusquam tripudio carminis
in ludum more Sileni conglomeraverim,
neu rigidas motare cacumina quercus coaegerim,
tum vero silvae avesque menia quoque nunquam
nostris sunt comitata vestigiis prae dulcedine cantionis;
nec quovis modulamine Orco aliisve manibus
animas tartarea aeripuerim caligine ritu
Orphei. Plane etiam si quando affuerit velle, nusquam
tamen his actibus favit possae. Ergo nec positor
quidem nuncupor, nec figmenta hic habentur;
sed nostrae facultatis adsint praesidia. Porro
triadi nostros credidi biblos visu et auditu
modo decusatos. Quorum duo quidem tam
praeliis Parisiacae urbis, Odonis quoque regis, quam
profecto almi ac heroys praesertim mei Germani,
ejusdem sedis olim egregii praesulis, effulgent miraculis,
alias tamen quibuslibet inauditis. Qui autem
supplet trinitatem tercius, horumce ignarus constat.
Nam cleronomos, tametsi angustum maneat
situm, decentissime ornat, tum scolasticis ambientibus
glosas suis in commentis obnixe complacet;
allegoria vero aliquantisper cui ejus indago libuerit,
renitet. Cum per semet quoniam mutis inhaeret
verbis, propria manu linguas superjeci. Pedes
autem in omnibus opusculi versibus adeo delegerim,
quo per rarissimos forte ignorantia potiusve oblivione
liquerim clodos; qui tamen periergia quaeso
industriaque legentis debitae virtuti restituantur.
Pentimimeris nempe seu cum cata triton trocheon
eptimimeris rata similitudine per omnia