PL 132, col. 763
Sermones (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne
estote, lectores, Abbonis in vestris sacris, vernaculi beatissimi Germani tutoris Parisii ab obsessione hostili.
Dignum est siquidem, ut qui pene indicibili sudore expleveram jussa praesulum, quodlibet adminiculum
mente sentiam orationibus.
SERMO PRIMUS. In Coena Domini.
Haec igitur dies, fratres charissimi, a fidelibus
Christi longe lateque per orbem diffusis congrua
devotione tota in celeberrimae solemnitatis laude
expenditur. Hodie dignissimum Pascha a Domino et
a discipulis celebratur, et ab ipso in exemplum imitandae
humilitatis, pedes eorum lavantur, atque
sancta mysteria corporis ac sanguinis sui traduntur.
Hodie ad colligendos novos populos sanctum chrisma
ab episcopis conficitur, templi pavimenta et altaria,
sacra quoque vasa purificantur. Hodie pia mater
Ecclesia super filios adoptivos, quos in fide genuit
quosque olim pro quibusdam erratuum suorum piaculis
corrigendos amisit, dum iterum ad se reverti
per reconciliationem conspicit, ovanter congratulatur.
In qua videlicet die omnes vos ad eamdem
reconciliationem, ut absolvi possitis a delictis,
promptissima voluntate confluere dignoscimus,
quam largiflua supernae pietatis gratia annuente,
sicuti devotis exposcimus animis, ut debitores adsumus
et pro vobis rationem reddituri, totis praecordiorum
nisibus ejus fiducia freti, qui dixit:
« Quodcunque solveritis super terram erit solutum
et in coelo [(Matth. XVIII, 18)] ; » vobis administrare
cupimus.
Sed cum pastoralis curae sarcinam nos scelerum
gravedine fessos immerito subesse comperimus,
quam * imprudenter arripuimus quod non debuimus,
ad hoc assurgere formidamus; timentes ne illud
propheticum in nos retorqueri videatur, quod de
reprobis pastoribus dicitur: « Mortificabant animas
quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non
vivunt [(Ezech. XIII, 19)] . » Unde adeo necesse est, ut
proprias primum continuis fletibus mundemus maculas
criminis, deinde unumquemque vestrum pastorali
sollicitudine admoneamus, ut qui hanc absolutionem
adipisci desiderat introrsus redeat, oculos
cordis ad conscientiam revolvat, et si illicita quaeque,
a quibus nemo liber sit, admisit, sincerae confessionis
recordatione et spiritu contribulato in ara
cordis Domino hostiam immolet, et sese in omnibus
corrigere satagat. Non enim cogitationum nostrarum
intentiones, nisi qui « omnia scrutatur corda, et universas
mentium cogitationes intelligit (I Par. XXVIII,
9), » quislibet potest intueri. Omnes quidem ad captandae
absolutionis effectum veniunt, sed non aequanimiter;
alii namque in sordes peccatorum illapsi
obstinato animo perseverant; alii quoque ea quae
inique aliquando gesserunt, non solum perpetrare
erubescunt, verum etiam fletibus amarissimis punire
sollicitant. De istis vero legitur: « Beatus homo