PL 132, col. 764

Sermones (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne

qui semper est pavidus [(Prov. XXVIII, 14)] : » de illis
quippe statim subsequitur: « Qui etiam mentis est
durae, corruet in malum [(Ibid.)] . »
Proinde paterna admonitione jubemus, ne quislibet
converti ad Deum differat, cum ille dicat:
« Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et
vivat [(Ezech. XVIII, 23)] . » Et: « In quacunque hora
peccator conversus fuerit et ingemuerit, omnia peccata
ejus oblivioni tradentur [(Ezech. XXXIII, 12-15)] . »
Hinc etiam ipse in Evangelio ait: « Gaudium erit
in coelo super uno peccatore poenitentiam agente,
quam super nonaginta justis qui non indigent poenitentia [(Luc. XV, 7)] .
» Cum autem, fratres charissimi,
tot sanctarum Scripturarum exempla, pluraque alia
mentis nostrae in intellectu tantam inferant consolationem,

et converti ad Deum nolumus, quomodo
ex peccatis veniam quaerimus? Hinc enim Dominus
per prophetam dicit: « Pluam super unam civitatem,
super aliam non pluam [(Amos IV, 17)] . Super unam
quidem civitatem Dominus pluit, dum super quorumdam
corda fidelium ad se convertentia salutiferum
sancti Spiritus imbrem infundit. Sed super
aliam civitatem idem Dominus non pluit, dum plerisque
animo obduratis gratiam suae visitationis
subtrahit. Sic namque in hac Ecclesia timeri potest,
ut quibusdam pro meritorum suorum qualitate concedatur
absolutionis gratia, et quibusdam, quod
absit, subtrahatur. Audistis enim quid Dominus cum
ad praedicandum mitteret discipulos praeceperit eis,
dicens: « In quamcunque domum intraveritis, ibi

manete [(Luc. IX, 4)] : » « si autem ibi fuerit filius
pacis, requiescet super eum pax vestra; sin autem,
revertetur ad vos [(Luc. X, 6)] . » Ideoque, fratres,
omni constantia procurate ne dispar, sed sicut in
omnibus communis est gratia baptismatis, ita exstet
et absolutionis, quia hodie, ut praemissum est,
Pascha celebravit cum discipulis, et in crastinum
gloriosam subiit mortem: et de hoste resurgendo
a mortuis nos eripuit Jesus Christus Dominus
noster.
SERMO II. De coena Domini, et de multis sacramentis ejusdem diei.
Fratres charissimi, hodie in ista die gaudent et
sunt laeti omnes fideles Christi, qui sunt per totum

istum mundum. Hoc debetis scire pro quali causa
debent hodie laeti esse toti Christiani plusquam in
alia die. Propterea debetis vos esse laeti, quia in ista
die fecit Dominus pascha cum discipulis suis, et in
ista die lavavit Dominus pedes discipulorum suorum,
et ostendit omnibus hominibus exemplum de humilitate,
ut omnes homines illi se humiliarent et lavarent

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.