PL 132, col. 769

Sermones (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne

Vobis quoque, fratres, quos nunc mater Ecclesia
non recipit, quia non est adhuc tempus completae
poenitentiae vestrae: Vobis, inquam, convenit exhortatio
atque consolatio, scilicet ut non contristemini
de hoc, quod non modo vos recipit mater Ecclesia.
Non enim audemus, nec debemus decipere animas
vestras, quae nobis commissae sunt ad vitam aeternam
perducere. Nullus est certe episcopus qui possit
absolutionem dare, nisi post poenitentiam factam
et dignam satisfactionem. Ac propterea volumus vos
confortari, et consolari et exhortari, ut non habeatis

tristitiam, sed cum omni cura observare vestram
poenitentiam. Nam vestra poenitentia, si bene fuerit
facta, est magnum gaudium angelorum in coelo.
Quia sicut ipse Salvator ait, « Gaudium est angelis
Dei in coelo super uno peccatore poenitentiam agente,
quam super nonaginta novem justis qui non indigent
poenitentia [(Luc. XV, 7)] . » Ergo cum omni humilitate
et puritate cordis, sine ira et sine aliquo scandalo
poenitemini, et deprecamini pium Deum ut respiciat
vos, atque dignanter recipiat vestram humilitatem.
Providete etiam, ut poenitendo et jejunando non
cadatis in aliquod criminale peccatum, quia ille homo,
qui jejunat et peccat, similis est diabolo semper
jejunanti et semper peccanti. Hoc quoque debetis

observare in vestra poenitentia, ut illud faciatis jejunium,
quod sit sanctificatum ex duabus causis,
hoc est, de orationibus atque eleemosynis. Unde
commonet nos propheta: « Sanctificate jejunium [(Joel. I, 14)] .
» Concedat Omnipotens nobis et vobis
hujusmodi jejunium omni tempore perficere, quod
nobis aperiat paradisum. De ebrietate vero castigo
vos, fratres, nostri concives, ut declinetis ab ea, et
non teneatis eam in usu. Quia ebrietas nullum vitium
excusat, sed omnia peccata generat, et est magnum
et criminale peccatum. Nam ista ebrietas,
quam tenetis a mane usque ad noctem profundam,
est perditio animarum vestrarum. Vere nunquam
habebitis vitam aeternam, nisi per abstinentiam a
crapula et ebrietate, hoc est, a nimia comestione et

potatione. Vos etiam non observatis jejunium, per
quod debetis vincere diabolum, sed infringitis omne
jejunium, et a Deo commendatum et a nostra auctoritate
jussum. Et non cogitatis quod ille homo qui
infringit unum diem in Quadragesima, totam Quadragesimam
infringit. Et propterea praecipiunt sancti
canones, ut qui infringit unum diem in Quadragesima,
quadraginta dies pro uno die solvat auctori Deo
suo. Propter ingluviem et gulositatem fuit ejectus
Adam de paradiso. Et nos si volumus nostram recipere
haereditatem, id est, paradisum, necesse est
ut per aliam viam, hoc est, per jejunium et abstinentiam
revertamur ad paradisum. Quod ipse praestare
dignetur, qui in trinitate et unitate perfecta

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.