PL 132, col. 770
Sermones (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne
vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum.
Amen.
SERMO IV. IN COENA DOMINI. Ad poenitentes reconciliatos.
Hodie, fratres, est coena Domini, in qua Dominus
noster cum discipulis suis manducavit, et lavit
pedes eorum, dans nobis exemplum quo similiter faciamus
nos nostris famulis et pauperibus. Hodie
consecratur chrisma, unde omnes fiunt Christiani. In
hac die poenitentes societatem Ecclesiae recipiunt, et
sancti angeli gaudent de reconciliatione eorum hominum,
qui veraciter poenituerunt se peccasse, et
tribulationem in suis corporibus jejunando, et vigilando,
et oratoria circumeundo, patienter sustinuerunt,
ut Deum sibi placabilem obtinerent. Vobis itaque,
fratres, quos hodie recipit sancta Ecclesia, vobis
dico, convenit admonitio et exhortatio. Illa scilicet
vobis convenit commonitio, ut omni tempore
recordemini quales eratis ante confessionem et poenitentiam,
et indulgentiam, quae nunc consecuti
estis, vobis Deo inspirante: ipse enim Deus dixit:
« Sine me nihil potestis facere [(Joan. XV, 5)] . »
Igitur ante confessionem et poenitentiam peccatorum
vestrorum eratis filii diaboli, et servi peccati, quia
« Qui facit peccatum, servus est peccati [(Joan. VIII,
34)] . » Nunc vero quia fugistis diabolum, et venistis
ad pium Christum per poenitentiam, liberati estis a
peccato, et servi facti estis Deo. Ergo necesse est vobis
cum omni sollicitudine, et omni cura ut laboretis in
omnibus operibus bonis, videlicet et non manducetis
nimium, et non bibatis usque ad ebrietatem, neque
ante horam, neque post horam; et studeatis vivere
de vestra justitia, non de rapina, quoniam sicut ait
Apostolus, « Raptores regnum Dei non possidebunt [(I Cor. VI, 10)] .
» Memores etiam esse debetis terribilis
sententiae, quam dixit Apostolus: « Qui in uno offendit
omnium reus est [(Jac. II, 10)] ; » hoc est qui unum
peccatum facit, offendit Deum, qui omnia peccata
prohibuit nobis facere. Propterea vobis dico talia,
ut, si non facitis peccata quae poenituistis, nec alia
committatis. Nam nihil adjuvat poenitere, si post
poenitentiam revertitur homo ad peccatum. Et ille
talis homo qui hoc facit, similis est cani revertenti
ad vomitum suum. Et de talibus hominibus repetentibus
peccata sua quae jam fecerunt, dicit Spiritus
sanctus per prophetam David, « Quia justificationes
Domini non exquisierunt [(Psal. CXVIII, 155)] , » id
est, non permanserunt in promissionibus suis, quas
promiserunt in baptismo et in confessione iniquitatum
suarum: Quam per omnia tempora vitare tribuat
vobis Deus, qui vos hodie recipit in societatem
plebis suae.
SERMO V. De fundamento et incremento Christianitatis.
Pensate, fratres charissimi, et considerate toto
corde vestro, et tota anima vestra, quam magnum
nomen sit Christianitas, et quomodo crevit et diffusa
est per omnes gentes totum habitantes mundum.