PL 132, col. 771
Sermones (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne
Nulla siquidem causa fuit unquam, nullum quippe
regnum, nulla prorsus aedificatio urbium cum toto
labore constructa, quemadmodum Christianitas,
quam nostra quotidie prava destruit vita. Et quamvis
crevisset Christianitas, ejusdemque sacra religio
cum molestia dictu ineffabili, tamen omnem utique
superstitionem et mortiferam gentilitatis idololatriam
gloriose vicit, et ad pulverem usque prostravit. Suos
denique observatores sancta Christianitas, quae est
civitas Dei, ad perfectionem conduxit. Nec mirum
est, si res perfecta perfectos facit. Unde est ergo
Christiana religio profecta? Ex fundamento videlicet
immobili, omniumque firmissimo rerum fundatarum.
Super hoc quidem fundamento veraci assertione loquitur
Apostolus, dicens: « Nemo potest aliud fundamentum
ponere, praeter id » fundamentum Christianitatis,
« quod jam positum est [(I Cor. III, 11)] . »
Ipsum etiam appellat vates David pavimentum, dicens:
« Adhaesit pavimento anima mea [(Psal. CXVIII,
25)] . » Hoc igitur fundamentum, sive pavimentum
est Jesus Christus Dominus noster, super cujus mortem
fundata est Christiana religio. O quantus labor
aedificandae Christianitatis! Animadvertite vos Deicolae,
quam inenarrabili tormento mortis stabilivit
noster Dominus Ecclesiam Christianitatis, quam
exosi justitiam male dissipant, ac pro ea fundanda,
sed et stabilienda per diversa mundi climata sustinuit
Dominus Jesus Zabuli tentamenta, hominum
opprobria, sputa, spineam coronam, tandem vero
terribilem crucis necem, inque manibus ac pedibus
clavos formidolosae molis; simulque sanctus in sancto
Christus latere ultro lanceam suscepit.
Praeter id tamen sacramentum catholici cultus,
omnia quae operatio divina creavit saecula et gubernat,
sine ulla quidem molestia plene condidit et moderatur.
Siquidem in ipso formationis mundi principio
creavit coelum et terram, angelos, aerem, et
aquam de nihilo absque ulla onerositate. In primo
etiam die mundi fecit lucem de nihilo; secundo
autem die statuit firmamentum in medio aquarum
sine quolibet sudore; tertio edidit species maris et
humi, cum surculis radicitus terrae inhaerentibus;
quarto luminaria coeli de luce, quae in primo die patuit
facta omni procul gravedine; quinto creavit natatilia
et volatilia de aquis ullo sine dolore; sexto
quidem die plasmavit caetera animantia, hominemque
partim de humo, partim ex nihilo. Et haec omnia
quidem suaviter, et sine quavis amaritudine
Dominus noster patravit Jesus Christus, Dei scilicet
Filius manens semper cum Patre, et Spiritu sancto
personaliter Trinitas, substantialiter Unitas. Verum
non sic leviter primo et novissimo collibuit Omnipotenti
qui fuit mortuus, et ecce est vivens in saecula
saeculorum, habens claves mortis et Erebi;
illi, inquam, non placuit tam leviter cultum orthodoxae
religionis pullulare. Quomodo igitur libuit illi?
Estote, fratres, vehementer intenti, ut auditu cordis
percipere queatis. Nam crucis aram subiit, ubi et
seipsum jecit fundamentum Christianitatis, et suis