PL 132, col. 775

Sermones (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne

semen ejus quaerens panem [(Psalm. XXXVI, 25)] . »
Et: « Spera in Domino, et fac bonitatem, et pasceris
in divitiis ejus [(Psal. XXXVI, 3)] . Scitote igitur, fratres,
quia nullam rem ita se nunquam diligere Deus
ostendit, quomodo Christianitatem. Etenim ipsam
appellat in Scripturis suam civitatem, in qua sibi
complacet continuo habitare. De qua civitate sic ait
Propheta: « Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei [(Psalm. LXXXVI, 3)] .
» Plane haec eadem civitas, id
est Christianitas, vocatur sponsa Agni, hoc est Filii
Dei. Unde profecto testimonium perhibet beatus
Joannes in Apocalypsi, dicens: « Locutus est ad me
unus ex septem angelis dicens: Veni, ostendam tibi
novam nuptam sponsam Agni [(Apoc. XXI, 9)] . Gaudeat
ergo omnis plebs Christiana, quia vocata est et facta

est sponsa Agni, hoc est Fili Dei. Coelestis nihilominus
Jerusalem nuncupatur Christianitas, probante
eodem Joanne in eadem Apocalypsi: « Vidi, inquit,
Jerusalem descendentem de coelo, ornatam auro
mundo, et lapidibus pretiosis intextam [(Ibid., 10)] . »
Laetetur itaque omnis Christianitas per universum
orbem dilatata, pro eo quod meruit vocari
sponsa Christi et civitas Dei, quam de coelo descendentem
asserit Apocalypsis evangelistae. Revera
quidquid de terra coepit, terrenum est; omne
autem terrenum transitorium est, id vero quod
transitorium est vile est. Igitur Christianitas
quae est Dei civitas, quae est sedes Dei, unde
legitur, « Deus sedet super sedem sanctam suam [(Psalm. XLVI, 9)] ,
» non coepit de terra, sed de coelo

descendit in suo gloriosissimo auctore Christo:
quapropter Christianum nomen non est terrenum,
catholica religio non est transitoria, sed perpetua:
nec vilis est, sed charissima Christo tanquam sua caro,
tanquam sua anima, quam morti tradidit pro christianitate
quae est thronus ejus, ecclesia ejus templum ejus
est: « Templum, inquit Apostolus, sanctum est quod
estis vos [(I Cor. III, 17)] » Christiani. Ostium autem
et janua et porta hujus civitatis et templi est Christus
Dominus et Deus noster. Huic etiam puto Jacob
patriarcham dixisse: « Vere locus iste sanctus est,
et nihil aliud est, nisi domus Dei [(Gen. XXVIII, 16)] , »
quae est Christianitas, et « porta coeli, » quae est
Christus. Sic ipsc approbans: « Ego, inquit, sum

ostium. Per me si quis introierit, salvabitur [(Joan.
X, 9)] . »
Ergo, fratres, certemus cunctis nisibus, celsis
quoque desideriis, denique orando sine intermissione,
uti docemur apostolica voce, quatenus
immensa Dei miseratione digni mereamur fieri
magis ac magis intrare per illud ostium, ac quotidie
idonei cooperatores existere civitatis Christi, et
crescere in ista valle lacrymarum de virtute in virtutem,
donec videamus Deum deorum in coelesti
Sion. Jam siquidem in illa congratulatur suo auctori
Christo, suoque congaudet fundamento maxima pars
Christianitatis, summi scilicet apostoli, sanctique
martyres, venerandi confessores, sacratae virgines;
semper orantes, qui sumus ejusdem religionis reliqua

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.