PL 132, col. 776

Sermones (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne

species, et adhuc terreni mole corporis vexamur
et gravamur, illis sociemur charitate indesinenti,
contemplatione perenni, laetitia inenarrabili.
Qua de re, fratres, sicut portamus nomen Christi,
nomenque civium jam coelestium, ita oremus, ut
sectemur et imitemur sacra eorum vestigia et
exempla, quatenus et nomine et vita dignemur
eorum collegio. Enimvero omnem terram in qua
exivit sonus eorum; omnes quoque partes orbis ad
quas pervenerunt verba eorum [(Psalm. XVIII)] , comprehendit
et complectitur nostra fraternitas, quae
est Dei civitas et Christianitas Christum habens
fundamentum. Tali quippe modo existimus omnes
Christiani fratres; ubique regnorum degentes,
coelestis quoque Jerusalem sumus concives; e

quibus nimirum jam plurimi spiritualiter ultra
sidera possident aulas diverso meritorum nitore
coruscas, reliqui vero adhuc lutea in carne manentes,
terrea quoque inhabitant coenobia. Omnia antem
haec agmina tam in superis exsultantia, quam in
imis peregrinantia, sunt civitas Dei, quam Joannes
vidit evangelista descendentem de coelo ornatam
et omni decore compositam. Pro hujusmodi omnino
civitatis prosperitate oramus quotidie psallentes:
« Salvum fac populum tuum, Domine, » id est, universam
Christianitatem, « et benedic haereditati tuae; »
scilicet eidem Christianitati, « et rege eos, » Christianos,
« et exalta eos in aeternum [(Psalm. XXVII, 9)] . »
Haec procul dubio Christianitas est, Ecclesia Dei
sancta Catholica, id est universalis et recta, in toto

orbe terrarum diffusa. Haec est domus Dei, et templum
Domini, et sacrarium Spiritus sancti.
Porro haec est illa vinea, in quam introduxit nos Dominus
suam operari voluntatem. Operariis autem
unum promisit denarium, utpote unam vitam aeternam.
Ista quippe est illa domus, et civitas Dei, de
qua per Prophetam enituerunt Spiritus sancti haeccine
verba: « Nisi Dominus aedificaverit domum, et
custodierit civitatem, » id est Christianitatem, « in
vanum laborant et vigilant [(Psalm. CXXVI, 1)] , » qui
volunt aedificare et custodire illam. De qua prorsus
civitate, hoc est de Christianitate, praelibatus
testatur Evangelista: « Vidi civitatem sanctam Jerusalem
novam a Deo paratam. Et audivi vocem
de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum

hominibus, et habitabit cum eis [(Apoc. XXI, 2)] . »
Istam profecto civitatem Dei quotidie certant penitus
destruere hujus saeculi amatores injusti et sacrilegi,
praedando, omnibusque flagellis affligendo.
Quidnam sunt isti rapaces lupi, qui sine cessatione
persequentes devorant et depannant Christianitatem?
In orientis mundi partibus, et australibus Idumaei
et Ismaelitae, Moabitae, et Agareni, Ammonitae,
et Amalecitae, simulque illis pejores pseudochristiani.
In climate vero septentrionali et occidentali
gens Normannica, pariterque Danica, sed et impiissima
Tungrorum natio; necnon crudeliores his
omnibus gentibus nostri qui sunt falso nomine Christiani,
non cessant omnibus horis plebem Christi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.