PL 132, col. 777

Sermones (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne

occidere fame et frigore, scilicet manducando escas,
et bibendo vestes pauperum. Curnam id agunt?
Quoniam amplius sunt mundi amici quam Dei, magis
amant arva quam sidera, potius diligunt equos
canesque suos, quam sanguine Christi pauperes
emptos.
Hujusmodi plane praedones et rapaces propria
sponte destruunt Christianitatem et deserunt, contemnentes
habitare divini imperatoris civitatem, et
propterea minus fiunt cives et domestici Dei, sed
diaboli et titiones inferni. Itaque, o Ecclesia Dei! o
civitas Dei, patienter hos fer lupos, devorantes vos
Christi agnos. Siquidem hoc malum quod vobis aestimant
nostri facere adversarii, multo magis sibi illud
ingerunt. Nemo enim alteri prius quam sibi nocere

potest. De quibus lupis compatiens vobis, sic inquit
Dominus per Prophetam: « Omnes qui operantur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.