PL 132, col. 804
Epistolae et privilegia (Joannes X), J. P. Migne
quaeque alicujus hominis persona audeat inquietare,
sed quod sancitum est et constitutum apostolica auctoritate,
firmum et inviolabile cunctis temporibus in
aevum permaneat. Si quis autem, quod fieri nolumus,
verum etiam prohibemus, contra hoc nostrae auctoritatis
privilegium agere praesumpserit, et violare
tentaverit, sciat se, nisi resipuerit, anathematis vinculis
subdendum, et a regno Dei alienandum. Qui
autem praesumpserit et non resipuerit, anathema sit,
et a regno Dei alienatus abscedat, et in infernum diabolo
sine fine mansurus demergatur. In hoc etiam petitionibus
religiosi episcopi, venerabilibus legatis hoc
subnixe supplicantibus, ut contra consuetudinem nostram
charta Romana cum scriptis notariis permutatis
conscribi haec in pergameno, quod secum detulerant,
concessimus, et ut non dubitaretur de ipsis,
quae scripta sunt, annulo nostro subtus sigillari jussimus.
Qui autem horum quae per nostram auctoritatem
scripta sunt, veri exsecutores et observatores
exstiterint, benedictionem et gratiam a Domino Deo
mereantur aeternam amen. Bene valete.
Scriptum est per manus Epiphanii notarii S. Romanae
Ecclesiae in mense Februario. Datum per manus
Petri Ortensis episcopi, VIII Mart., inditione
8, regnante domno Berengario anno 4,
postquam Caesar consecratus est feliciter in
Dei nomine, amen.
V. JOANNIS X PRIVILEGIUM PAULO EPISCOPO ADRIENSI CONCESSUM. (Anno 920).[Apud Ughelli, Italia sacra, II, 401.]
JOANNES episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo
PAULO S. Adriensis Ecclesiae episcopo.
Quia petiisti a nobis, quatenus concederemus tibi,
et per te jam factae tuae Ecclesiae curtem Bone uno,
quae vocatur Rhodige, et silvam quae dicitur Grumpi,
seu Piscarium, quae vocatur Longole, verum etiam
curtem quae vocatur Romiliacus, quae est posita in
Caneglada, atque fundum Crispo cum omnibus eorum
pertinentiis et adjacentiis, ut liceat tibi in dicto logo
Rhodige castrum construere ad servandum populum
sanctae tuae Ecclesiae, etc. Et insuper concedimus
suffragium populi permanentis a termino Rhodige usque