PL 133, col. 111

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

apponit scientiam, apponit et dolorem [(Eccle. I, 18)] . »
Sequitur. Simplex et rectus. Nonnulli namque ita
sunt simplices, ut rectum quid sit ignorent. Sed eo
verae simplicitatis innocentiam deserunt, quo ad
virtutem rectitudinis non assurgunt. Qui dum cauti
esse per rectitudinem nesciunt, nequaquam innocentes
persistere per simplicitatem possunt. Hinc
est quod Paulus discipulos admonet dicens: « Volo
vos sapientes esse in bono, simplices autem in malo [(Rom. XVI, 19)] .
» Hinc Veritas ait: « Estote prudentes
sicut serpentes, et simplices sicut colombae [(Matth. X, 15)] .
» Sed quoniam in rectitudine justitia,
in simplicitate autem mansuetudo designatur, incarnatus
Dominus simplicitatem cum rectitudine tenuit,
quia nec in mansuetudine districtionem justitiae,

nec rursum in districtione justitiae virtutem mansuetudinis
amisit. Unde ei per Prophetam dicitur:
« Intende, prospere procede et regna. Dilexisti
justitiam [(Ps. XLIV, 5, 8)] . » Tropice namque quisquis
aeternam patriam appetit, simplex procul dubio
et rectus vivit. Simplex videlicet opere, rectus fide.
Sed quisquis in bonis quae agit, non retributionem
interius, sed favorem exterius quaerit, simplex non
est. Unde per quemdam sapientem dicitur: « Vae peccatori
terram ingredienti duabus viis [(Eccli. II, 14)] . »
Sequitur. Timens Deum et recedens a malo. - Deum
timere est, nulla quae facienda sunt bona praeterire.
Unde per Salomonem dicitur: « Qui Deum timet,
nihil negligit [(Eccle. VII, 19)] . » Sed quia nonnulli sic
bona faciunt, ut tamen a quibusdam malis non recedant,

bene postquam Timens Deum dicitur, recedens
quoque a malo esse perhibetur. Scriptum quippe
est: « Declina a malo et fac bonum [(Ps. XXXVI, 27)] . »
Et Jacobus: « Quicunque, inquit, totam legem servaverit,
offendat autem in uno, factus est omnium
reus [(Jac. II, 10)] . » Sed bene hoc ex Redemptoris
nostri voce dicitur. Juxta humanitatis enim naturam
Deum timuit, quia ut superbum hominem redimeret,
mentem pro illo humilem sumpsit. Scriptum namque
de illo est: « Et replebit eum spiritus timoris Domini [(Isai. XI, 3)] .
» Recessit autem a malo, non quod
faciendo contigit, sed quod inveniendo reprobavit.
Sancta etiam electorum Ecclesia, simplicitatis suae et
rectitudinis vias a timore inchoat. Cui tunc est funditus
a malo recedere, cum ex amore Dei coeperit jam

nolle peccare. Qui vero timore bona agit, a malo penitus
non recessit, quia eo ipso peccat quo peccare vellet,
si multae [si multum] peccare potuisset. Sequitur:
VERS. 2. Natique sunt ei septem filii et tres filiae. - Saepe
ad avaritiam cor parentis ducit fecunditas prolis.
Ut ergo beati Job quam sancta mens fuerit, ostendatur
et justus dicitur, et multae prolis pater fuisse
perhibetur. MYSTICE. Quid in septenario, nisi summa
perfectionis accipitur? A septenario quippe numero,
in duodenarium surgitur. Si enim quatuor per tria,
vel tria per quatuor ducantur, septem in duodecim
vertunt. In septem ergo filiis ordo praedicantium.
Unde sancti apostoli, qui Trinitatem in quatuor partibus
mundi praedicare mittebantur, duodecim sunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.