PL 133, col. 112
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
electi. In tribus vero filiabus, multitudo signatur auditorum.
Quae si et per perfectionem operis nequaquam
forti virtute permanent, fidem tamen Trinitatis
cognitam constanter tenent. Possunt etiam per
tres filias tres ordines fidelium designari, Pastorum
videlicet, continentium atque conjugatorum. Unde
et Ezechiel propheta tres liberatos viros audisse se
asserit. Noe scilicet, Danielem, et Job. Septem
quippe etiam nobis filii nascuntur, cum per conceptionem
bonae operationis sancti Spiritus, septem
in nobis virtutes oriuntur. De quibus propheta dicit:
« Requiescet super eum Spiritus Domini, Spiritus
sapientiae et intellectus, » et reliqua [(Isa. XI, 2)] .
Nascuntur et tres sorores. Quia quidquid virile hi
virtutum sensus faciunt, fidei, spei charitatique
conjungunt. Neque enim ad donarii perfectionem
septem filii perveniunt, nisi in fide, spe et charitate
fuerit omne quod agunt. Sequitur:
VERS. 3. Et fuit possessio ejus, septem millia ovium,
et tria millia camelorum, quingenta quoque juga
boum, et quingentae asinae, ac familia multa nimis. - Scimus
quia ad majorem dolorem mentem commovent
damna majora. Ut igitur ostendatur quantae
virtutis exstitit, multum fuisse dicitur quod pariter
amisit. Nunquam quippe sine dolore amittitur, nisi
quod sine amore possidetur. Quid enim mystice in
septem millibus ovibus, nisi Hebraeos a pascuis legis
innocenter ad fidem venientes, accipimus? Quid vero
in tribus millibus camelorum, nisi ad plenitudinem
fidei veniens tota gentilium vitiositas, onusta idolorum
cultibus designatur? Potest namque per camelos,
quia commune sunt animal, Samaritanorum vita
signari. Qui quasi ruminant, ut camelus, quia ex
parte verba legis recipiunt, et quasi ungulam non
findunt ut camelus, quia eam pro parte contemnunt.
Qui etiam grave onus portant, quia sine spe resurrectionis
laborant. Sed quia incarnatus Dominus, et
Hebraeorum populum et Samaritanorum quosdam
ad fidem perduxit, septem millia ovium, et tria
millia camelorum possedit. In Scriptura sacra cameli
nomine aliquando ipse Deus exprimitur, ut
illud: « Liquantes culicem, et camelum glutientes. [(Matth. XXIII, 24)] .
» Aliquando autem populus gentilis.
Unde et Rebecca ad Isaac veniens, typum Ecclesiae
praeferens, dorso cameli deducitur. MORALITER.
Oves etiam nos possidemus, cum cogitationes innoxias
possidemus. Camelos quippe possidemus, si
quod altum sapimus, humiliter deponimus, cum cogitationes
nostras ad infirmitatis fraternae compassionem
flectimus. Quod quidem sine cognitione fidei
Trinitatis agere non valemus. Possunt autem per
camelos, terrenarum rerum bonae dispensationes
intelligi. Quia igitur non se penitus anima ab omni
terreno opere disjungit, ungulam non findit, sed
tamen ruminat, quia bene dispensando temporalia,
coelestia sperat. Quas dum nos Trinitati committimus,
camelos possidemus. Sequitur: Quingenta quoque
juga boum, et reliqua.- In Scriptura autem sacra
boum nomine, aliquando bene operantium vita