PL 133, col. 113
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
signatur, ut illud: « Non alligabis os bovi trituranti [(Deut. XXV, 4; I Cor. IX, 9; I Tim. V, 18)] .
»
Aliquando hebetudo fatuorum, ut illud Salomonis:
« Statimque eam sequitur quasi bos ductus ad victimam [(Prov. VII, 22)] .
» Asinorum quoque nomine,
aliquando stultorum pigritia designatur, ut illud
Moysi: « Non arabis in bove simul et asino [(Deut.
XXII, 10)] . » Aliquando immoderata petulantium
luxuria, ut illud prophetae: « Quorum carnes sunt
ut carnes asinorum [(Ezech. XXIII, 20)] . » Aliquando
gentilium simplicitas: unde Jerusalem tendens Dominus,
asellum sedisse perhibetur. Quid enim bos,
nisi Judaicus populus exstitit, cujus cervicem jugum
legis attrivit? Et quid asinus nisi gentilitas fuit?
Quam quilibet seductor repetit, quasi brutum animal
quo voluit errore substravit? Quid vero per
quingentesimum numerum qui a quinquagenario,
qui septem hebdomadibus ac monade addita, adimpletur,
nisi requies signatur? Quid per denarium,
nisi summa perfectionis exprimitur? Quia ergo ad
aeternam requiem pro electorum parte Judaea gentilitasque
colligitur, recte quingenta juga boum,
quingentaeque asinae haberi perhibentur. MORALITER.
Juga etiam boum in usum nostrae possessionis sunt,
cum concordes virtutes exarant duritiam mentis.
Asinas possidemus, cum lascivientes motus restringimus,
vel cum cogitationes intra nos simplices
regimus. Dum enim de hoc quod prudenter sapimus,
vel quod humiliter ignoramus aeternae pacis
requiem quaerimus, quasi intra jubelei [jubilaei]
numerum tenemus. Sequitur: Ac familia multa nimis. - Quia
enim ad cognitionem fidei prius stulta
mundi collecta sunt, ut post ejus etiam astuta vocarentur,
animalium prius multitudo et familia in
extremo memoratur. Paulo attestante, qui ait: « Non
multi sapientes secundum carnem, non multi potentes,
non multi nobiles; sed quae stulta sunt
mundi elegit Deus, ut confundat fortia [(I Cor. I, 26)] . »
MORALITER. Multam nimis familiam possidemus,
cum cogitationes innumeras sub mentis dominatione
restringimus. Sicut enim absente domina ancillarum
linguae perstrepunt, operis officia negligunt, repente
domina veniente, linguae perstrepentes reticent, ad
opus revertuntur; sic igitur si domina mentis ratio
discedat, cogitationum se clamor multiplicat; ut
autem ratio redierit, cogitationum se tumultuosa
turba compescit. Sequitur: Eratque vir ille magnus
inter omnes Orientales. - Orientales viros esse praedivites,
quis ignorat? Magnus ergo inter Orientales
exstitit, quia et divitibus ditior fuit. MYSTICE.
Oriens Redemptor noster dicitur, ut illud prophetae:
« Ecce vir, Oriens nomen ejus [(Zach. VI, 12)] . »
Omnes ergo qui in hunc Orientem fide consistunt,
recte Orientales vocantur. Sed quia omnes homines
tantummodo homines, ipse autem Oriens, Deus
et homo, recte dicitur: Erat magnus inter omnes
Orientales. MORALITER. Inter omnes Orientales magni
efficimur, cum eis spiritibus qui orienti luci inhaerent,
pressa carnalis corruptionis nebula, discretionis