PL 133, col. 114

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

nostrae radiis, in quantum possibilitas suppetit,
sociamur. Ut Paulus ait: « Nostra conversatio in
coelis est [(Phil. III, 20)] . » Sequitur:
VERS. 4. Et ibant filii ejus, et faciebant convivium
per domos. - O inaestimabilem paternae institutionis
laudem? Et pater dives dicitur, et filii concordes.
MYSTICE. Filii per domos convivia facturi ibant, cum
praedicatores apostoli in diversis mundi regionibus,
virtutum epulas audientibus quasi edentibus ministrabant.
Unde et eisdem filiis esurientibus plebibus
dicitur: « Date illis vos manducare [(Matth. XIV, 10)] . »
Si enim ignorantiae obscuritas sine dubitatione nox
est cordis, intellectus non immerito dies vocatur, ut
Paulus ait: « Alius judicat diem inter diem. Alius
judicat omnem diem [(Rom. XIV, 5)] » Unusquisque

ergo filius in die suo convivium exhibet, quia sanctus
quisque praedicator juxta mensuram illuminatae
intelligentiae mentes audientium epulis veritatis pascit.
Sic quippe Paulus faciebat, cum dicebat:
« Beatiores erunt si sic permanserint, secundum
meum consilium [(I Cor. VII, 40)] . » Sorores filii ad
convivium vocant, quia infirmis auditoribus sancti
apostoli refectionis supernae gaudia praedicant, eorumque
mentes pabulo veritatis jejunas divini eloquii
epulis pascunt. Scriptura enim sacra aliquando cibus
est, ut illud prophetae: « Parvuli petierunt panem,
et non erat qui frangeret eis [(Thren. IV, 4)] . »
Aliquando potus, ut illud prophetae: « Omnes sitientes
venite ad aquas [(Isa. LV, 1)] . » Et in Evangelio:
« Si quis sitit veniat, et bibat [(Joan. VII, 37)] . »

MORALITER. Filii per domos convivium faciunt, dum
virtutes singulae juxta donum proprium mentem
pascunt. In die suo. - Dies uniuscujusque filii est
illuminatio uniuscujusque virtutis. Sapientia in die
suo convivium facit, quia mentem de aeternorum
spe et certitudine replet. Intellectus, cum audita
penetrat, et cordis tenebras illustrat. Consilium,
convivium facit, cum esse praecipitem prohibet.
Fortitudo, cum adversa non metuit, et cibos confidentiae
apponit. Scientia convivium facit, quia ignorantiae
jejunium superat. Pietas, cum cordis viscera
misericordiae operibus replet. Timor in die suo convivium
parat, dum premit mentem ne de praesentibus
superbiat, de futuris illam spei cibo confortat.
Sorores etiam filii ad convivium vocant, cum virtutes

nostrae in omne quod agunt, spem, fidem et
charitatem adsciscunt, ut fides, spes et charitas
gaudeant in opus bonum, quod unaquaeque virtus
administrat. Sequitur:
VERS. 5. Cumque in orbem transissent dies convivii,
et reliqua.- Cum dicit, mittebat et sanctificabat
illos, aperte monstratur quid districtionis erga illos
praesens ageret, quibus absens sollicitudine non
deesset. Vir quippe sanctus noverat quia celebrari
convivia sine culpa vix possent. Nam dum corpus in refectionis
delectatione resolvitur, cor ad inane gaudium
relaxatur. Unde scriptum est: « Sedit populus manducare
et bibere, et surrexerunt ludere [(Exod. XXXII, 6)] . »
Quod vero octavo die beatus Job sacrificium offert,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.