PL 133, col. 115
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
mysterium surrectionis colit. MYSTICE. In orbem dies
convivii transeunt, cum praedicationis ministeria peraguntur.
Peractis conviviis holocaustum Job pro
filiis obtulit, quia pro apostolis de praedicatione
redeuntibus Patrem Redemptor exoravit. Mittit Job
et sanctificat filios, quia per Spiritum sanctum, qui
ex se procedit, discipulorum cordibus Redemptor noster
quidquid culpae potuit emundavit. Diluculo holocausta
offert, quia tenebras mentis humanae intercessionis
suae petitione illustravit. MORALITER. Peracto
orbe dierum convivii, mittere ad filios, eosque
sanctificare est, post virtutum sensum, intentionem
cordis dirigere, ne bona aestimentur, quae mala sunt.
Diluculo namque consurgimus, cum compunctionis
luce perfusi, humanitatis nostrae noctem deserimus,
et ad veri luminis radios, oculos mentis aperimus:
atque holocaustum pro singulis filiis offerimus, cum
pro unaquaque virtute Domino hostias nostrae precis
immolamus. Holocaustum totum incensum dicitur.
Holocaustum dare est totam mentem igne compunctionis
incendere. Sequitur: Dicebat, ne forte
peccaverint filii mei, et reliqua.- Perfectos esse in
opere et sermone docuerat, quibus de sola Pater
cogitatione metuebat. Ut enim de alienis cordibus
temere non judicemus, sancti viri verbis agnoscimus,
qui non ait, ne benedixerint, sed, ne forte
benedixerint. Hinc Paulus ait: « Nolite ante tempus
VERS. 6. Quadam die cum venissent filii Dei ut
assisterent coram Domino, adfuit inter eos etiam
Satan. - Divina enim Scriptura qualitates rerum
exprimit terminosque causarum. Aliquando a positione
loci, ut Israel verba Dei in monte audire non
potuit, postea non crediturus [(Exod. XX, 19)] . Aliquando
a positione corporis, ut Stephanus Jesum
stantem vidit [(Act. VII, 55)] . Stare enim pugnantis
est. Aliquando ab aeris qualitate, ut in Evangelio:
« Hiems erat [(Joan. X, 22)] , » nullum credere docens.
Aliquando a qualitate temporis, ut ad tradendum
Dominum nocte Judas exiit. Quia ergo beati
Job tentatio ad victoriam ducitur, a die coepi perhibetur.
Dei filii electi angeli vocantur, qui ad nos
spirituali praesentia foras exeunt et tamen se internae
contemplationis gaudiis non privant. Veniunt
ergo, unde Paulus ait: « Nonne omnes sunt administratorii
spiritus, in ministerium missi propter
eos qui haereditatem capiunt salutis? » [(Heb. I, 14.)]
A Deo autem non recedunt, ut Deus ait: « Angeli
eorum semper vident faciem Patris [(Matth. XVIII,
10)] . » Satan quippe inter eos a quibus per superbiam
recesserat venit, quia etsi beatitudinem perdidit,
naturam tamen eis similem non amisit. Eo
enim intuitu quo cuncta Deus spiritalia conspicit,