PL 133, col. 120

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

Aucta est etiam mensura gemituum particula
nuntiorum. TYPICE. Beati Job filios ac filias vel apostolorum
ordinem, vel cunctorum fidelium diximus
multitudinem designasse. Quis autem major Domini
filius, nisi Judaicus accipi populus debet, qui ei
dudum datae legis fuerat doctrina generatus? Minor
autem gentilis populus qui in mundi extremitate
collectus est. In domo fratris primogeniti convivantur
filii, quia videlicet adhuc sancti apostoli, quibus
dictum fuerat, « In viam gentium ne abieritis [(Matth. X, 5)] ,
» sacrae Scripturae epulis in solius
Judaici populi collectione vescebantur. Ut illud:
« Non jejunabunt filii sponsi, quandiu cum illis est
sponsus, et reliqua [(Matth. IX, 15)] . »
VERS. 14. Boves arabant, et asinae pascebantur. - Quid

boves, quam bene operantes? quid aliud asinas,
quam quosdam simpliciter viventes accipimus? Quae
bene juxta boves pascuntur, quia prudentibus conjuncti
tardiores, eorum intelligentia aluntur, dum
eis bona sua fraterna charitate credunt.
Sabaei autem captivantes interpretantur. Captivantium
autem nomine immundi spiritus designantur,
qui eos quos sibi subjiciunt, infideliter captivos
ducunt. Qui et pueros gladio feriunt, quia tentationis
suae jaculis eos vulnerant, quos nondum juvenilis
constantia liberos vel robustos servat. Puer qui nuntiat
evadens, sermo est propheticus, qui dum fiunt
mala omnia quae praedixit, quasi sanus ad Dominum
redit. TROPICE. In electorum corde prior bonorum
sequentium quasi primogenita proles sapientia nascitur,

quae profecto nostra est fides, ut propheta
ait: « Nisi credideritis, non intelligetis [(Isa. VII, 9)] . »
In domo ergo fratris primogeniti filii convivantur,
dum virtutes nostrae in habitaculo fidei sacri eloquii
cibo satiantur. Quid arantes boves, nisi graviores
nostras cogitationes accipimus? Quid pascentes intelligimus
asinas, nisi simplices motus cordis? Sed
plerumque hostis callidus graves cogitationes voluptatis
delectatione corrumpit, et motus simplices
cordis laude subtilitatis etsi non interimit, subrepens
tamen nocet. Aliter. Arantes boves, cogitationes
sunt charitatis, quibus praedicando prodesse aliis
conamur. Per asinas vero patientia et mansuetudo
signari potest. Sed malignus arantes boves subtrahit,
cum nos in torporem mergit, ut aliis prodesse

non libeat, etiam cum a propriis vacamus et dum
tolerantiam cogitationis vel ad momentum turbat,
quasi abstulisse se ab agro cordis asinas exsultat.
Aliis ergo pereuntibus, unus ad domum redit,
dum turbatis in tentatione motibus, discretio ad
conscientiam recurrit, ut quod repentinis incursibus
praeoccupata mente perdidisse se pensat,
hoc compunctionis studio afflicta recipiat. Sequitur:
VERS. 16. Cumque adhuc ille loqueretur, venit
alius et dixit: Ignis Dei cecidit e coelo, et tactas
oves, etc.- Intuendum quippe est quam callide dicitur
ignis Dei. Ac si diceretur: Illius anima animadversionem
sustines, quem tot hostiis placare voluisti,
ejus iram toleras, cui quotidie serviens insudabas.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.