PL 133, col. 121

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

TYPICE. Coelum hoc in loco sacerdotes vel
Pharisaeos, vel legis doctores non inconvenienter
accipimus, ut Moyses ait: « Attende, coelum, et
loquar. » Qui per coeleste officium superlucere videbantur.
Sed quia ipsi summopere in Redemptoris
nostri adversitate commoti sunt quasi ignis de
coelo cecidit, dum ad decipiendum imperitum populum
ab his etiam qui vera docere putabantur, flamma
invidiae exarsit. Quid autem in ovibus atque
pueris, nisi innocentes quosque, si tamen adhuc
infirmos accipimus? qui dum adversitatem Pharisaeorum
ac principum tolerare timuerunt, infidelitatis
concrematione consumpti sunt. A praepositorum
ovium cordibus flamma invidiae corruit, et
quidquid boni in plebibus oriebatur, incendit. Unus

fugit, quia dum impletur praedicta causa malitiae,
fallaciae interitum evadit sermo propheticus qui ait:
« Et nunc ignis adversarios consumit [(Joan. XIX,
6)] . » MORALITER. Quid per oves, nisi cogitationis
innocentia, vel bonorum cordium munditia designatur?
Et quia ab aeris potestatibus qui coelum
dicitur, contra cogitationum nostrarum munditiam
flamma livoris irruit, de coelo ignis venit, qui ignis
Dei dicitur, quia etsi non faciente Deo, tamen permittente
Deo generatur. Sed unus fugit cum perturbatis
cogitationibus discretio non succumbit, ut
damna sua animo renuntiet, et quasi dominum ad
lamentum vocet. Sequitur:
VERS. 17. Chaldaei fecerunt tres turmas. - Ecce iterum
ne quid minus de humana adversitate doluisset,

Chaldaeorum turmas irruisse denuntiat. TYPICE. Chaldaei
interpretantur feroces, quo nomine designantur
persecutionis Domini auctores, qui dicebant: « Crucifige,
crucifige [(Luc. XXIII, 21)] . » Tres turmae Pharisaei,
Herodiani, et Sadducaei sunt. Camelos rapiunt,
dum Samaritanos et quosdam ex Judaea, vel tortuosas
mentes infirmantium persuadendo ad interitum trahunt.
Pueros etiam gladio feriunt, quia et si qui in populo
uti jam ratione potuerant, eis ipsis non virtute
rationis, sed potestatis ratione contraibant. A quibus
evadens puer qui nuntiat, fugit; quia illis iniqua
patrantibus, eos nimirum deserens, sermo propheticus
convalescit, qui ait: « Et tenentes legem,
nescierunt me [(Jer. II, 8)] . » TROPOLOGICE. Per camelos
qui mundum aliquid dum ruminant, immundum

dum nequaquam ungulam findunt habent,
supra diximus bonas rerum temporalium dispensationes
intelligi. In quibus quo est cura distentior,
eo nobis multiplicius insidiatur inimicus. Omnis
enim terrenis rebus dispensandis praesidens, occulti
hostis jaculis latius patet. Quasi enim tres
turmas contra camelos facere, est terrenarum rerum
dispensationum studia, modo illicito opere, modo
superflua locutione, modo inordinata cogitatione
vastare. Unus autem fugiens redit, quia discretionis
ratio mentis nostrae oculis occurrit, et sollicita
sibimet anima, quod subito impulsu tentationis
intrinsecus amittit, intelligit. Sequitur:
VERS. 18. Loquebatur ille, et ecce alius intravit et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.