PL 133, col. 125
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
Domini benedictione conclusit. Ut hinc adversarius
inspiciat ad poenam suam unde erubescat, quia ipse
Deo contumax etiam in beatitudine conditus exstitit,
cui homo hymnum gloriae etiam percussus dicit.
Redemptor autem noster per hoc quod dictus est,
cum Patre dat omnia, per hoc vero quod homo est,
a Patre accipit omnia. Dicat igitur de Judaea cum
venturum incarnationis ejus mysterium crederet: Dominus dedit:
Dicat de Judaea cum exspectatam
Incarnationis praesentiam contempsisset: Dominus
abstulit. Quod autem Dominus gratias egisset, Evangelium
attestatur: accepto enim pane gratias egisse
perhibetur [(Luc. XXI, 19)] . Gratias itaque agit, qui
flagella alienae iniquitatis suscepit, et qui nil dignum
percussione exhibuit, humiliter in percussione benedicit.
Ut hinc videlicet ostendat quid unusquisque
in flagello propriae culpae facere debeat, si ille aequanimiter
flagella culpae portavit alienae, et quid faciat
subditus, si haec fecit Patri aequalis. MORALITER.
Tentationibus eruditus crescit, qui et in virtute habita
largitatem dantis, et in perturbatione fortitudinis
potestatem tollentis agnoscit. Quae tamen fortitudo
non tollitur, sed perturbatur, cum a mente
humili sedulo custoditur. In hoc vero quod interna
perturbatione concutimur, dignum est ut ad Conditoris
judicium recurramus, ut inde cor nostrum adjutorio
suo majores laudes exhibeat, unde pulsatum
verius imbecillitatem infirmitatis suae pensat. Sequitur:
VERS. 22. In omnibus his non peccavit Job labiis
suis, etc.- Quia tacito cogitationis motu possumus
non loquendo peccare, et de beato Job dictum est non
VERS. 1- 3. Factum est cum quadam die venissent
filii Dei, et assisterent coram Domino, venisset quoque
Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, ut
diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens
ait, Circuivi terram, et perambulavi eam. Et dixit
Dominus ad Satan: Nunquid considerasti servum
meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex
et rectus, ac timens Deum et recedens a malo? - Haec
quia latius superius disseruimus, melius est ut
silendo praetereamus. Quamvis quod ei dicitur unde
venis? non ut prius dicatur, ac si enim Dei vox dicat:
Ecce ab uno, et in infirma carne posito vinceris,
qui te contra me auctorem omnium erigere
conaris. Unde mox Dominus cum beati Job bona,
sicut prius, diceret; haec cum victoriae triumphis
enumerans adjungit: Adhuc retinens innocentiam
suam. Ac si aperte dicat: Tu quidem malitiam exercuisti,
sed ille innocentiam non amisit. Sequitur: Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem
eum frustra.
- Quaeramus ergo quomodo frustra, quomodo