PL 133, col. 126
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
peccavit, constat quod murmurationis vitium a cogitatione
restrinxit. Et cum dicit. Stultum locutus non
est, patet quia culpam a lingua compescit. Nec peccavit
ergo, nec stulte locutus est, quia nec per conscientiam
tacitus tumuit, nec linguam in contumaciam
relaxavit. ALLEGORICE. Quod nec peccasse, nec
stultum aliquid contra Deum locutus sit Dominus,
Petrus attestatur dicens: « Qui peccatum non fecit,
nec dolus inventus est in ore ejus [(I Petr. I, 22)] . »
MORALITER. Solerti enim cura custodire animus
dolens debet, ne cum se intus tentatio stimulat, in
verbis forte illicitae locutionis erumpat. Ne de probatione
murmuret, ne ignis qui hunc velut aurum
concremat, per excessum sermonis illiciti in paleae
favilla vertat. Nil vero obstat, si hoc quod de virtutibus
diximus, de his quae in ostensione virtutis
dantur donis Spiritus sancti sentiamus « Alii namque
prophetiae, alii genera linguarum, alii virtutes
curationum » donantur [(I Cor. XII, 10)] . Sed quia
haec ipsa dona non semper in mente eodem modo
sint, liquido ostenditur. Quod ne se mens in praesumptione
elevet, aliquando utiliter subtrahuntur. Aliae
namque sunt donationes sancti Spiritus, sine quibus
ad vitam nequaquam pertingitur: ut est mansuetudo,
humilitas, fides, spes, charitas; aliae quibus vitae
sanctitas pro aliorum utilitate declaratur: ut est prophetia,
virtus curationum, genera linguarum. Illa
ergo sine periculo amitti non possunt; ista plerumque
sine dispendio subtrahuntur. Sed cum subtrahuntur
dicamus: Dominus dedit, Dominus abstulit.
Sit nomen Domini benedictum.
LIBER TERTIUS.
CAPUT II.
non frustra. Quia enim justus est Deus, affligere
frustra non potest. Sed rursum quia verax est,
aliter non potuit dixisse quam fecit. Necesse quippe
erat, ut sanctus vir soli Deo sibique notus, quanta
virtute polleret, ad imitandum cunctis innotesceret.
Aperta namque aliis virtutis exempla non daret, si
ipse sine tentatione remaneret. Frustra ergo percussus
est, cui culpa nulla reciditur, et non frustra,
cui virtus ad meritum cumulatur. Quid est quod dicit: Commovisti me?
Nunquid Satanae verbis veritas
in subditorum suorum cruciatibus accenditur? Absit.
Sed quia nos ferire nisi commoti nescimus ipsa divina
percussio commotio dicitur, et ad nostra verba,
divina voce descenditur, ut ejus factum utcunque
capiatur. Sed quia haec jam allegorice supra discussimus,
replicare vitamus. Hinc ergo initium sumimus.
Itaque ait: Commovisti me frustra. Cum Job
Redemptoris nostri speciem teneat, eique una sit
cum Patre substantia, unaque potestas, quomodo
per Satan motum se adversus eum asserit? Satan
itaque ad hujus afflictionem Dominum tunc commovit,