PL 133, col. 127

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

quando in paradisum primum hominem a culmine,
justitiae, inobedientiae culpa, prostravit. Nisi
enim Adam primus per voluntarium vitium in anima
mortem traxisset, Adam secundus sine vitio in carnis
mortem non veniret voluntariam. De quo et bene additur frustra.
Frustra quippe afflictus est, qui, et culpae
ultione pressus est, et culpae contagio inquinatus non
est. Hinc est quod Patri quidam sapiens dicit: « Cum
sis justus, juste disponis omnia [(Sap. XII, 15)] , » eum
quoque qui non debet puniri condemnas. Sequitur:
VERS. 4. Pellem pro pelle, et cuncta quae habet
homo, dabit pro anima sua. - Saepe enim dum venire
ictum contra faciem cernimus, manum palpebris
opponimus, ut ab ictu oculos defendamus, et
corpus vulneri objicimus, ne in corpore teneriori vulneremur.

Satan ergo haec consuere sciens fieri, dicit: Pellem pro pelle.
Ac si aperte dicat: Idcirco Job
tot extra se flagella aequanimiter patitur, quia pavet
ne ipse feriatur. Sequitur:
VERS. 5. Mitte manum tuam, et tange os ejus et
carnem, et reliqua.- Superius dixit. Tange cuncta
quae possidet, nunc quasi prioris propositionis oblitus,
fractus de aliis, alia postulat. MYSTICE. Malignus
spiritus Redemptorem nostrum miraculis coruscare
conspiciens, clamat: « Scimus quia sis Sanctus Dei [(Marc. I, 24)] .
» Qui haec dicens, cognoscendo Dei Filium
pertimescit. Sed tamen vim supernae pietatis
ignorans, nonnunquam dum passibilem considerat,
hominem purum putat. Multos autem substantialis
specie in pastorali positos loco didicerat, quia a visceribus

charitatis alieni, valde pro minimo aliena
damna pensabant. Hunc ergo quasi ex illis colligens,
quia subtractis multis superari non vidit, usque ad
ejus carnem per tactum passionis exarsit, velut diceret: Pellem pro pelle,
et reliqua. Ac si aperte dicat:
Moveri de his quae extra se sunt, negligunt; sed
tunc veraciter qui sit agnoscitur, si in seipso quod
doleat experitur. Haec per se Satan cum fieri appetit,
non verbis, sed desideriis, dixit. Haec per membra
sua et verbis et desideriis intulit. Ipse quippe
loquitur, cum juxta prophetae vocem ejus sequaces
dicunt: « Mittamus lignum in panem ejus [(Jerem.
XI, 19)] . » Sequitur:
VERS. 6. Ecce in manu tua est, verumtamen animam
ejus serva. - Manui itaque adversarii sanctus vir

traditur, sed tamen in intimis adjutoris sui manu
retinetur. De illis quippe ovibus erat, de quibus Veritas
dicit: « Non rapiet eas quisquam de manu mea [(Joan. X, 28)] .
» Et tamen expetenti hosti dicitur: Ecce in manu tua est.
Isdem ergo in manu Dei,
isdem in manu diaboli. Pius enim adjutor: quia tenuit
quem concessit, et dando non dedit, quem adversarii
sui jaculis ejectis abscondit. Servare autem
animam Satan dicitur, irrumpere non audere, sicut
Patri dicimus: « Et ne nos inducas in tentationem [(Matth. VI, 18)] .
» MYSTICE. Membrum diaboli Pilatus,
corpus ejus sacerdotum principes exstiterunt.
Cum ergo se pro nostra redemptione Dominus membrorum
Satanae manibus tradidit, quid aliud quam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.