PL 133, col. 128

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

ejusdem Satanae manum in se saevire permisit? Si
igitur potestas Satanae, ejus accipitur manus, ejus
manus juxta carnem pertulit; cujus potestatem
corporis usque ad sputa, colaphos, flagella, crucem,
lanceamque toleravit. Unde et Pilato dixit: « Non
haberes in me potestatem, nisi tibi datum esset desuper.
Animam vero ejus serva [(Joan. XIX, 11)] . »
Non quo hanc tentare prohibetur, sed quo hanc tentare
non posse convincitur. Neque enim sicut nos
tentatione concutimur, ita Redemptoris nostri anima
tentationis est necessitate turbata. Etenim si
tentationem exterius est dignatus suscipere, mens
tamen ejus exterius divinitatis suae inhaerens, inconcussa
permanebat. Potest etiam ejus anima electorum
vita signari, et cum Satan ad feriendam Redemptoris

carnem permittitur, ab anima separatur.
Quia cum corpus ejus ad passionem accipit, electos
ejus a jure suae potestatis amittit. Cumque illius caro
per crucem moritur, horum mens contra testamenta
solidatur. Sequitur:
VERS. 7. Egressus Satan a facie Domini. - Saepius
haec sunt superius dicta. Percussit Job ulcere pessimo,
a planta pedis usque ad verticem ejus. - Saepe enim
multa flagella ex qualitate, si videlicet cum multa
sunt, non sint gravia, et saepe gravia ex quantitate,
si non sint multa, levigantur. Adversarius vero in
sanctum virum non solum per nequitiam, qualitatis
ut illud: Percussit Job ulcere pessimo; sed etiam per
pondus quantitatis exarsit, ut illud: A planta pedis
usque ad verticem ejus. MYSTICE. Corpus Domini

omnes sunt electi. Ab ipso itaque mundi exordio
Redemptoris nostri corpus expugnare conatus est.
A planta ergo pedis usque ad verticem vulnus intulit
qui a puris hominibus inchoans, usque ad ipsum
caput Ecclesiae saeviendo pervenit. Nullus itaque
electorum in hac vita venit qui non hujus hostis adversa
sustinuit. MORALITER. Sic nos quippe divina
pietas deserit, ut deserendo custodiat. Sic custodit,
ut tamen permisso tentationis articulo, statum nobis
nostrae infirmitatis ostendat. A planta nos pedis
usque ad verticem hostis vulnerat, quia nimirum
cum licentiam percipit, a minimis incipiens, usque
ad majora pervenit. Qui corpus lacerat, sed ad animam
non pervenit, cum cunctis cogitationibus interior,
inter ipsa vulnera delectationum quae suscipit,

arcani propositi intentio resistit, ut quamvis
delectatio mentem mordeat, deliberatione tamen
sanctae rectitudinis usque ad consensum molliter
non inflectat. Sequitur:
VERS. 8. Qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. - Quid
testa, nisi lutum? quid sanies, nisi
lutum? Luto ergo tergebat lutum. Pensabat quippe
vir sanctus unde sumptum fuerat quod gestabat, et
corpus quod sibi sanum subdiderat, percussum
fragmento fictili curavit. In sterquilinio ponebat
corpus, ut ex terra sumptum quae esset carnis substantia,
bene proficiens perpenderet animus. Intueri
libet quare omnipotens Deus in hoc saeculo sic vehementer
despicit, quos sic sublimiter ante saecula

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.