PL 133, col. 130

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

victusque ad subtilia tentandi argumenta convertitur.
Cor igitur mulieris tenuit, et quasi scalam qua
ad cor viri ascendere potuisset, invenit, sed nihil
hac arte praevaluit. Cum enim cor nostrum antiquus
hostis sua persuasione non subruit, ad hoc nimirum
per linguas adhaerentium subrepit. Hinc enim scriptum
est. « A filiis tuis cave, et a domesticis tuis
attende [(Eccli. XXXII, 26)] . » Et rursum: « Inimici
hominis domestici ejus [(Matth. X, 36)] . » MYSTICE.
Cujus speciem male persuadens mulier renuit, nisi
quorumlibet carnalium in Ecclesiae sinu positorum?
Qui quo verbis professae fidei intus sunt, eo bonos
incorrectis suis moribus pejus premunt. Suadent
namque nos aliquando verbis, aliquando exemplis
illiciunt. Sed hoc ipsum aliquando metu, aliquando

vero audacia agere moliuntur. Quorum Petrus et
Sarviae filius speciem tenuerunt. Ille videlicet passione
Dominum prohibendo, hic vero maledicentem
regi exstinguere cupiens. Sed valde deteriores sunt,
qui huic culpae non formidine sed elatione succumbunt.
MORALITER. Uxor namque male suadens, est
carnalis cogitatio mentem lacescens. Saepe enim et
foris flagellis atterimur, et intus carnali suggestione
fatigamur. Hinc Jeremias ait: « Foris interficit
gladius, et domi mors similis est [(Thren. I, 20)] . »
Sed haec aliter aguntur a reprobis, aliter ab electis.
Illorum namque corda ita tentantur ut consentiant;
istorum non tentationes quidem suscipiunt, sed repugnant.
Sequitur:
VERS. 10. Respondens autem Job dixit: Quasi una

de stultis mulieribus locuta es. - Ecce ubique hostis
frangitur, ubique superatur, quia enim sensus pravae
mulieris, non autem sexus in vitio est, nequaquam
ait: locuta es quasi una ex mulieribus, sed ex
ineptis mulieribus, ut videlicet ostendatur, quia
quod pravum sapit, accedentis stultitiae, non autem
conditae sit naturae. Sequitur. Si bona suscepimus de
manu Domini, mala quare non sustineamus? - Bona,
scilicet dona Dei, vel temporalia vel aeterna; mala
autem flagella praesentia appellans. De quibus Dominus
per prophetam dicit: « Ego Dominus et non,
est alter, formans lucem et creans tenebras, faciens
pacem et creans malum [(Isa. XLI, 7)] . » Magna quippe
consolatio tribulationis est, si cum adversa patimur,

auctoris nostri ad memoriam dona revocemus,
nec frangit quod ex dolore obviat, si menti citius hoc
quod ex munere sublevat, occurrat. Hinc namque
scriptum est: « In die bonorum, ne immemor sis
malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum [(Eccli. XI, 17)] .
» MYSTICE. Sancti viri tribulationum
bello deprehensi, cum uno eodemque tempore
alios ferientes, alios suadentes sentiunt, illis
opponunt scutum patientiae, istis jacula intorquent
doctrinae. Hos docentes corrigunt, illos tolerantes
premunt. Insurgentes namque hostes patiendo despiciunt;
infirmantes vero cives, compatiendo ad salutem
educunt. Quia enim electis dicitur: « Viriliter
agite, et confortetur cor vestrum [(Psal. XVI, 4)] , »
mentes carnalium quae in fluxa Deo intentione deserviunt,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.