PL 133, col. 304

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

quia et de reproborum injustitia quasdam, quas
inesse considerat, culpas percutit electorum, et tamen
aeterna justitia ferire non negligit injustitiam ferientium.
Sequitur:
VERS. 13. Ipsi fuerunt rebelles lumini. - Plerumque
perversi, et cognoscunt recta quae sequi debeant,
et tamen sequi despiciunt quae cognoscunt.
Lumini ergo rebelles sunt, quia sua desideria sequendo,
bonum despiciunt quod noverunt. Sequitur: Nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas
ejus.
- Qui enim prius sciendo rebelles sunt, postmodum
sequuntur ut nesciant, sicut de quibusdam
scriptum est: « Quia cum cognovissent Deum, non
sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt [(Rom.
I, 21)] . » De quibus paulo post additur: « Tradidit

illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae
non conveniunt [(Rom. I, 28)] . » Angustior est quippe
semita quam via. Qui autem bona manifestiora agere
contemnunt, nequaquam ad subtiliora intelligenda
perveniunt. Exspectavit omnipotens Deus, ut per ejus
semitas pergerent, sed utinam per eas vel reverti
voluissent, ut vitae itinera quae noluerunt per innocentiam,
saltim per poenitentiam tenerent. Sequitur:
VERS. 14. Mane primo consurgit homicida, interficit
egenum et pauperem, per noctem vero erit quasi
fur. - Cum homicida in nece proximorum per
nocturnum maxime silentium soleat grassari, cur hoc
in loco mane primo consurgere ad interficiendum
egenum et pauperem dicitur, in nocte vero quasi

fur esse perhibetur? Sed ipsis verbis litterae dum
sibi non congruunt, ad indaganda spiritus secreta
revocamur. In Scriptura sacra mane aliquando
adventus Dominicae incarnationis designatur,
ut illud prophetae: « Venit mane et nox [(Isa. XXI,
12)] . » Quia et novae lucis primordia in Redemptoris
nostri praesentia fulserunt, et tamen a persecutorum
cordibus suae perfidiae tenebrae non sunt detersae.
Aliquando adventus jam terribilis et districti judicis.
Ut illud: « In matutino interficiebam omnes peccatores
terrae [(Psal. CXVIII, 8)] . » Et illud: « Mane
astabo tibi, et videbo [(Psal. V, 5)] . » Aliquando
vero praesentis vitae prosperitas poni consuevit,
sicut per Salomonem dicitur: « Vae terrae cujus rex

est puer, et cujus principes mane comedunt [(Eccle.
X, 16)] . » Scriptum est enim: « Omnis qui odit fratrem
suum, homicida est [(I Joan. III, 15)] . » Mane itaque
primo consurgit homicida, quia in praesentis vitae
gloria perversus quisque erigitur, et illorum vita
deprimitur, qui dum sequentem gloriam sitiunt,
quasi satiari in vespere exquirunt. Pravus etenim
quisque in hoc mundo dignitatem transitoriae
potestatis arripiens, tanto se ad peragenda
mala acrius dilatat, quanto per charitatis
viscera nullum amat. Totis enim cogitationibus contra
bonos saevit, et innocentiae vitam interimit. Per
noctem vero erit quasi fur. In nocte quippe tribulationis
et delectationis suae etsi exercere crudelitatis
manum non valet, eis tamen quos praevalere conspicit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.