PL 133, col. 303
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
exspoliant, quia doctos non praevalent, indoctos
quosque a velamine fidei praedicatione pestifera
denudant. Sequitur:
VERS. 10. Nudis et incedentibus absque vestitu, et
esurientibus tulerunt spicas. - Quod ait nudis, hoc
replicat, absque vestitu. Sed aliud est nudum esse,
aliud nudum incedere. Omnis enim qui nec bona
nec mala operatur nudus est, et otiosus: qui autem
mala agit nudus incedit, quia sine velamine boni
operis per iter pravitatis pergit. Sunt vero nonnulli,
qui sacri eloquii dicta desiderant, qui quoties Patrum
sententias pro aedificandis mentibus in cogitatione
versant, quasi de bona segete spicas portant.
Haeretici igitur nudis et incedentibus absque vestitu,
et esurientibus spicas tollunt, quia sive quidem
otiosi sint, et in nullis se bonis exerceant, seu per
iter impudentiae absque velamine boni operis
pergant, etiam si quando jam ad poenitentiam redire
cupiunt, et pabulum verbi concupiscunt, eis esurientibus
spicas tollunt, quia in eorum mente perniciosis
persuasionibus Patrum sententias destruunt.
Sequitur:
VERS. 11. Inter acervos eorum meridiati sunt, qui
calcatis torcularibus sitiunt. - Omnes qui sanctam
Ecclesiam persequuntur, quid aliud quam torcular
calcant? Quod divina dispensatione agi permittitur,
ut animarum botri in spiritale vinum defluant, quae
carne corruptibili exutae ad regna coelestia velut in
apotheca currant. Sed omnes qui vitam fidelium
persequuntur, calcant et sitiunt, quia ad agenda
crudelia ferociores fiunt, et impietatis suae meritis
caecati, eo ambiunt graviora facere, quo jam gravia
fecerunt. Haeretici autem cum per se persecutionis
potestatem non habent, hujus saeculi potentes commovent,
eorumque mentes ad persequendum pertrahunt,
et quibus valent persuasionibus accendunt.
Quos cum crudelia agere contra catholicorum vitam
conspiciunt, quasi in ipso solis fervore requiescunt.
Sequitur:
VERS. 12. De civitatibus fecerunt viros gemere. - Quia
civitates a conviventibus populis appellantur,
non immerito civitatum nomine verae sunt fidei Ecclesiae
designatae, quae in singulis mundi partibus
positae, unam catholicam faciunt, in qua fideles omnes
de Deo recta sentientes concorditer vivunt. Haeretici
igitur quia perversis saepe hujus mundi potentibus
adhaerentes, bonorum socialem vitam atque
concordiam persequuntur, recte nunc dicitur. De civitatibus
fecerunt viros gemere. Quos recte B. Job, viros
memorat, quia illos magis haeretici exstinguere
ambiunt, qui perfectis gressibus per viam Dei non
fluxe et enerviter, sed viriliter currunt. Sequitur: Et anima vulneratorum clamavit, et Deus inultum
abire non patitur.
- Vulneratur quippe anima justorum,
cum fides turbatur infirmorum, quibus jam hoc
ipsum clamare est, de alieno lapsu tabescere. Sed Deus inultum abire non patitur,
quia etsi injusto ordine
injuste aliquid fieri permittit, inultum tamen abire
non sinit injustum, quod fieri permisit injuste