PL 133, col. 302
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
tollentes, quibus non est operimentum in frigore. - Sicut
vestimenta corpus, ita bona opera protegunt
animam. Unde cuidam dicitur: « Beatus qui vigilat
et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet [(Apoc.
XVI, 15)] . » Haeretici itaque cum in quorumdam
mentibus bona opera destruunt, nimirum velamina
indumentorum tollunt. Operimentum quippe ad
justitiam pertinet, frigus ad culpam. Et sunt nonnulli
qui in quibusdam rebus peccata faciunt, in
quibusdam vero recta opera sequuntur. Qui ergo
ex aliis actibus delinquit, atque ex aliis bona peragit,
quid iste nisi in frigore vestitus alget et tegitur?
Quia ex alio opere fervescit ad justitiam, qui ex alio
frigescit ad culpam. Sed cum haeretici talibus bona
opera subtrahunt, agunt ne in frigore habeant quo
vestiantur. Potest vero per frigus desiderium, per
vestimenta operatio designari. Et sunt plerique qui
adhuc perversis desideriis aestuant, sed contra se
spiritaliter decertantes, rectis sibi operibus repugnant,
et bonis actibus tegunt hoc quod sinistrum
sibi resultare per tentationem sentiunt. Hi itaque
unde mala desiderant, inde algent; unde autem
bona operantur, inde vestiti sunt. Cum vero haeretici
perversis allegationibus rectae fidei eis opera subtrahunt,
quid agunt nisi ut hi qui adhuc desideriorum
carnalium frigora sentiunt, sine bonorum actuum
vestimento moriantur? Sequitur:
VERS. 8. Quos imbres montium rigant, et non
habentes velamen amplexantur lapides. - Imbres
sunt montium, verba doctorum. De quibus montibus
voce sanctae Ecclesiae dicitur: « Levavi oculos meos
ad montes [(Psal. CXX, 1)] . » Hos itaque imbres
montium rigant, quia sanctorum Patrum fluenta
satiant. Velamen autem ut jam praediximus, boni
operis tegmen accipimus, quo quisque tegitur, ut
ante omnipotentis Dei oculos pravitatis ejus foeditas
operiatur. Unde scriptum est: « Beati quorum remissae
sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata [(Psal. XXXI, 1)] .
» Quos autem nomine lapidum,
nisi fortes intra sanctam Ecclesiam viros accipimus.
Quibus per primum pastorem dicitur: « Et vos tanquam
lapides vivi superaedificamini [(I Petr. II, 5)] . »
Hi itaque, qui de nullo opere suo confidunt, ad
sanctorum martyrum protectionem currunt, atque
ad sacra eorum corpora fletibus insistunt, promereri
se veniam eis intercedentibus deprecantur. Quid
ergo isti in hac humilitate faciunt, nisi quia bonae
actionis velamen non habent, lapides amplexantur.
Sequitur:
VERS. 9. Vim fecerunt depraedantes pupillum, et
vulgum pauperem spoliaverunt. - Haeretici vero
depraedantes pupillos viam faciunt, quia contra infirmas
fidelium mentes verborum et operum violentia
grassantur. Vulgus autem pauper est indoctus
populus, qui si veras sapientiae divitias haberet,
vestimentum suae fidei non amitteret. Quasi quidam
intra sanctam Ecclesiam senatores sunt veri doctores,
qui cum scientiam in corde multiplicant, veris
apud se divitiis abundant. Sed haeretici vulgus pauperum