PL 133, col. 301
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
contingit, ut haeretici perversis suis dogmatibus,
ipsos etiam qui praedicatores videbantur, trahant.
Bovem ergo viduae auferunt, cum de sancta Ecclesia
etiam praedicantem tollunt, ubi recte est adjunctum, pignore.
Pignus namque cum tollitur, aliud quidem
est quod tenetur, sed tamen adhuc aliud quaeritur,
et plerumque ideo eos conantur auferre qui praedicant,
et eorum etiam sequaces trahant. Pro
pignore ergo bos viduae tollitur, quando idcirco
ipse qui praedicat, recipitur, ut alii sequantur.
Sequitur:
VERS. 4. Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt
pariter mansuetos terrae. - Paupertatis namque
nomine saepe humilitas designari solet, et nonnunquam
hi qui mansueti atque humiles videntur,
si servare discretionem nesciunt, exemplis aliorum
cadunt. Sequitur:
VERS. 5. Alii quasi onagri in deserto egrediuntur
ad opus suum. - Onager enim agrestis est asinus.
Et recte in hoc loco onagris comparantur haeretici,
quia in suis voluptatibus dimissi, a vinculis fidei et
rationis sunt alieni. Unde scriptum est: « Onager
assuetus in solitudine, in desiderio animae suae attraxit
ventum amoris sui [(Jer. II, 24)] . » Non enim
Dei, sed suum opus peragunt, dum non recte
[recta] dogmata, sed propria desideria sequuntur.
Scriptum quippe est: « Ambulans in via immaculata,
hic mihi ministrabat [(Psal. C, 6)] . » Sequitur: Vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis.
- Ad
Ad praedam vigilant, qui verba justorum ad proprium
sensum rapere semper conantur, ut per haec
perversis filiis panem erroris parent. De quo
videlicet pane apud Salomonem verbis mulieris
pravitatis haereticae typum gerentis dicitur: « Aquae
furtivae dulciores sunt, et panis absconditur suavior [(Prov. IX, 17)] .
» Sequitur:
VERS. 6. Agrum non suum demetunt, et vineam ejus
quem vi oppresserunt vindemiant. - Potest agri nomine
Scripturae sacrae latitudo signari, quam haeretici
non suam demetunt, quia ex ea sententias
longe a suis sensibus diversas tollunt. Quae vineae
quoque appellatione exprimitur, quia, per veritatis
sententias, botros virtutum profert. Cujus vineae
tamen, id est Scripturae sacrae, Conditorem quasi
vi opprimunt, quia ejus sensum in verba sacri eloquii
inflectere violenter conantur. Qui dicit: « Servire
me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem
in iniquitatibus tuis [(Isa. XLIII, 24)] , » et
eamdem vineam vindemiant, qui ex ea sententiarum
botros pro suae intelligentiae professione coacervant.
Potest agri vel vineae nomine universa Ecclesia
signari, quam perversi doctores demetunt, et auctorem
ejus in membris suis opprimendo vindemiant,
quia Creatoris nostri gratiam persequentes, dum
quosdam de illa, qui recti videbantur, rapiunt;
quid aliud quam spicas vel botros animarum tollunt.
Sequitur:
VERS. 7. Nudos dimittunt homines indumenta