PL 133, col. 300

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.
Qui enim semper divinae formidinis pondus aspexit,
ejus cordis faciem caligo peccati non operuit, et is
quem supplicia nulla sequebantur, salutem corporis
propter imminentes tenebras non amisit.
Sequitur:
CAPUT XXIV
VERS. 1. Ab Omnipotente non sunt abscondita
tempora. Qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. - Quid
dies nisi ipsa ejus aeternitas appellatur?
quae nonnunquam unius diei pronuntiatione
exprimitur, sicut scriptum est: « Melior est dies una
in atriis tuis super millia [(Psal. LXXXIII, 11)] . » Nonnunquam
vero per suam longitudinem dierum multorum
appellatione signatur, de quibus scriptum est:

« In saeculum saeculi anni tui [(Psal. CI, 25)] . » Nos
itaque intra tempora volvimur, per hoc quod creatura
sumus. Deus autem qui creator est omnium, aeternitate
sua tempora nostra comprehendit, quia ipse
quidem nostra comprehensibiliter conspicit, nos autem
ea quae ejus sunt comprehendere nullatenus valemus.
Sed cum natura Deus simplex sit, mirandum
valde est cur dicit: Qui noverunt eum ignorant dies
illius. Neque enim aliud ipse, atque aliud dies ejus
sunt. Deus namque hoc est quod habet, aeternitatem
quippe habet, sed ipse est aeternitas. Quid est itaque
dicere, qui noverunt eum ignorant dies illius, nisi
quia et cognoscunt eum, et adhuc nesciunt? Nam et
qui eum jam fide tenent, adhuc per speciem ignorant,
et cum ipse sit aeternitas quam veraciter

credimus, qualiter tamen sit ipsa ejus ignoramus.
Sequitur:
VERS. 2. Alii terminos transtulerunt, diripuerunt
greges, et paverunt eos. - Quos aliorum nomine,
nisi haereticos designat? qui a sanctae Ecclesiae gremio
extranei existunt. Ipsi enim terminos transferunt,
quia constitutiones Patrum praevaricando
transcendunt, de quibus constitutionibus scriptum
est: « Ne transgrediaris terminos antiquos, quos
posuerunt patres tui [(Prov. XXII, 28)] . » Qui reges
diripuerunt et pascunt, quia imperitos quosque perversis
ad se persuasionibus trahunt, et doctrinis
pestiferis ad interficiendum nutriunt. Sequitur:
VERS. 3. Asinum pupillorum abigerunt, et abstulerunt
pro pignore bovem viduae. - Quos hoc loco

pupillos accipimus, nisi electos Dei in mentis teneritudine
positos, qui magna fidei gratia nutriuntur,
et patris sui jam pro se mortui faciem necdum vident?
Sunt namque nonnulli, qui quamvis ipsi agere
spiritalia nequeant, ad summa tamen tendentibus
libenter subsidia ministrant. Portare enim asinus
onera hominum solet. Quasi ergo quidam asinus
electorum est, qui terrenis rebus deserviens deportat
onera usibus hominum. Et saepe cum haeretici
quemlibet talem a sanctae Ecclesiae gremio avertunt,
quasi pupillorum asinum abigunt. Quae autem
vidua, nisi sancta Ecclesia debet intelligi, quae occisi
viri sui interim visione privata est? Bos autem
hujus est viduae unusquisque praedicator, et saepe

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.