PL 133, col. 299
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
avertere deprecando potuissent, et ab ipso acceperunt
quod agerent apud ipsum. Dicat ergo: Et nemo
avertere potest cogitationem ejus, quia semel fixa
judicia mutari nequaquam possunt. Unde scriptum
est: « Praeceptum posuit et non praeteribit [(Psal. CXLVIII, 6)] .
» Sequitur: Et anima
ejus, quod voluit, hoc fecit. - Cum sit cunctis
exterior corporeis, cunctis mentibus interior Deus,
ea ipsa via ejus qua penetrat omnia, cuncta disponit,
anima illius appellatur, cujus videlicet voluntati,
nec illa obsistunt quae contra voluntatem illius
fieri videntur, qui ad hoc nonnunquam permittit
fieri etiam quod non praecepit, ut per hoc illud certius
impleatur quod jubetur. Apostatae quippe angeli
perversa voluntas est, sed tamen a Deo mirabiliter
ordinatur, ut ipsae quoque ejus insidiae utilitati
bonorum serviant, quos purgando tentant.
Sequitur:
VERS. 14. Cum expleverit in me voluntatem suam,
et alia multa similia praesto sunt ei. - Ac si aperte
dicat: Jam perpendo quae patior, sed ad haec formido
quae pati possum. Explet enim in me voluntatem
suam, quia multis me persecutionibus affligit,
sed multa similia praesto sunt ei, quia ferire si cogitat,
adhuc invenit ubi plaga crescat. Sequitur:
VERS. 15. Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et
considerans eum timore sollicitor. - Bene a facie
Domini turbatur, qui terrorem majestatis illius,
cordis sui obtutibus proponit, et ejus rectitudinis
pavore concutitur, dum se reddendi rationibus conspicit
idoneum non esse, si districte judicetur.
Recte autem dicitur, Et considerans eum timore sollicitor,
quia divinae animadversionis vim cum minime
quisque considerat, minime formidat, et tanto magis
in hac vita quasi securus est, quanto a consideratione
internae districtionis alienus. Sequitur:
VERS. 16. Deus mollivit cor meum, et Omnipotens
conturbavit me. - Ex divino munere cor justi molle
dicitur, quia superni judicii timore penetratur. Molle
est etenim quod penetrari potest, durum quod penetrari
non potest. Unde per Salomonem dicitur:
« Beatus homo qui semper est pavidus. Qui vero
mentis est durae, corruet in malum [(Prov. XXVIII,
14)] . » Non autem secura, sed conturbata sunt corda
bonorum, quia dum futuri examinis pondus considerant,
quietem hic habere non appetunt, securitatem
suam districtionis intimae consideratione perturbant.
Sequitur:
VERS. 17. Non enim perii propter imminentes tenebras,
nec faciem meam operuit caligo. - Ille enim
in flagello positus a salute corporis propter imminentes
tenebras perit, qui idcirco pro transactis percutitur,
ut a futuris suppliciis abscondatur. Flagella
quippe bonorum aut vitia perpetrata purgant, aut
quae poterant perpetrari futura devitant. Beatus autem
Job, quia in flagello positus, nec a peccatis praecedentibus
purgabatur, nec ab imminentibus tergebatur,
sed ejus tantummodo in flagello virtus augebatur,
fiducialiter dicit: Non enim perii propter