PL 133, col. 307
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
suam, sic frigidam facit animam malitia sua [(Jer.
VI, 7)] . » Quo contra charitas calor est, quia videlicet
mentem accendit, quam replet. De quo scriptum
est: « Abundabit iniquitas, et refrigescet charitas
multorum [(Matth. XXIV, 12)] . » Et sunt nonnulli qui dum
iniquitatum suarum frigora declinant, ad veram fidem
vel ad sanctitatis habitum veniunt. Sed quia
plus quam necesse est de suis sensibus praesumunt,
saepe in fide quam accipiunt, ea quae non capiunt,
perscrutari volunt ut ratione magis in Deo, quam
fide teneantur. Quia vero humana mens perscrutari
non valet divina secreta, omne quod ratione perscrutari
non possunt credere contemnunt, et per
inquisitionem nimiam in errorem labuntur. Hi itaque
cum necdum crederent, vel adhuc iniquitatis
operi vacarent, aquae nivium fuerunt, sed cum carnalia
facta deserentes, in fide ad quam perducti
sunt, plus appetunt perscrutari quam capiunt, amplius
profecto calent, quam calere debuerunt. Bene
ergo de hoc perverso quolibet prophetantis duntaxat
sententia, non optantis dicitur. Ad nimium
calorem transeat ab aquis nivium. Sequitur: Et
usque ad inferos peccatum illius. - Peccatum quippe
usque ad inferos ducitur, quod ante finem vitae praesentis
per correptionem atque poenitentiam non
emendatur. De quo videlicet peccato per Joannem
dicitur: « Est peccatum ad mortem, non pro illo dico
quis ut roget [(I Joan. V, 15)] . » Peccatum namque ad
mortem est, peccatum usque ad mortem, quia scilicet
peccatum quod hic non corrigitur, ei venia
frustra postulatur. De quo adhuc subditur:
VERS. 20. Obliviscatur ejus misericordia. - Omnipotentis
Verbis itaque praecedentibus sanctus vir per discretas
prudentiae arctae sententias iniqui cujuslibet
culpas pertulit, et quam sit damnanda ejus actio
expressit de cujus poena subjicit, dicens:
VERS. 20. Non sit in recordatione, sed conteratur
quasi lignum infructuosum. - In recordatione enim
conditoris non reducitur, quisquis usque ad finem vitae
vitiis subjugatur. Nam si hunc superni respectus memoria
tangeret, procul dubio ab iniquitate revocaret.
Ejus quippe merita exigunt, ut funditus ab auctoris
recordatione deleatur. Sciendum vero est quod
recordari Deus nequaquam proprie dicitur. Qui
enim oblivisci non potest, quo pacto recordari potest?
Sed quia eos nos, quorum recordamur, amplectimur,
ab his autem quorum obliviscimur,
elongamur. Humano usu et recordari Deus dicitur,
cum dona tribuit, et oblivisci cum in culpa derelinquit.
De hoc infructuoso ligno per Joannem dicitur:
« Jam enim securis ad radicem arboris posita