PL 133, col. 308

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

Dei misericordia oblivisci ejus dicitur,
qui omnipotentis Dei justitiam fuerit oblitus, quia
quisquis eum nunc justum non timet, post haec invenire
non valet misericordem. Quae nimirum sententia
non solum ei intenditur, qui verae fidei praedicamenta
deserit, sed etiam qui in fide recta positus
carnaliter vivit, quia ultio aeternae animadversionis
non evaditur, utrum in fide an in opere peccetur.
Sequitur. Dulcedo illius vermes. - Quisquis
in hoc mundo appetit prosperari, caeteros excedere,
rebus et honoribus tumere, huic nimirum cura saecularis
in delectatione est, quies in labore. Valde
enim fatigatur, si desit cura saeculi qua fatigatur.
Quia autem natura est vermium momentis singulis
incessanter moveri, non immerito signatur vermium

nomine inquietudo cogitationum. Perversae
itaque mentis dulcedo vermis est, quia inde delectabiliter
pascitur, unde per inquietudinem incessanter
agitatur. Potest quoque apertius vermis nomine
caro signari. Unde et superius dicitur: Homo putredo
et filius hominis vermis. Luxuriosus igitur quilibet,
et carnis voluptatibus deditus, quanta sit
caecitas, demonstratur cum dicitur: Dulcedo illius
vermis. Quid namque caro nisi putredo ac vermis
est? et quisquis carnalibus desideriis anhelat,
quid aliud quam vermem amat? quid enim sit carnis
subtantia testantur sepulcra. Quis parentum,
quis amicorum fidelium quamlibet dilecti sui tangere
scaturientem vermibus carnem potest? Caro
itaque cum concupiscitur, pensetur quid sit examinis

[exanimis], et intelligitur quid amatur.
LIBER SEPTIMUS DECIMUS.

est. Omnis arbor, quae non facit fructum bonum
excidetur, et in ignem mittetur [(Luc. III, 9;
Matth. III, 10)] . » Hoc autem loco, ut aeterna supplicia
reprobis designentur, nequaquam dicitur abscidi,

sed conteri, quia videlicet reprobos mors quidem
carnis abscidit, sed poena subsequens conteret.
Quasi enim hic inciditur, cum a praesenti vita separatur.
Sed in gehenna conteritur, cum perpetua
damnatione cruciatur. Sequitur:
VERS. 21. Pavit enim sterilem quae non parit, et
viduae bene non fecit. - Quae hoc loco sterilis, nisi
caro nominatur? quae dum sola praesentia appetit,
bonas gignere cogitationes nescit. Quae autem vidua,
nisi anima nuncupatur, quam quia Conditor
sibi jungere voluit, ab thalamum uteri carnalis venit,
Psalmista attestante, qui ait: « Et ipse tanquam
sponsus procedens de thalamo suo [(Psal. XVIII, 6)] . »
Quae recte vidua dicitur, quia ejus vir pro ea mortem
pertulit, et nunc in coeli penetralibus, ab ejus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.