PL 133, col. 314

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

VERS. 6. Nudus est infernus coram illo, et nullum
operimentum est perditioni. - Quod Paulus quoque
ait: « Omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus [(Hebr. IV, 13)] .
» Inferni vero et perditionis nomine
diabolum et omnes damnationis ejus socios designat.
Sequitur:
VERS. 7. Qui extendit aquilonem super vacuum. - Aquilonis
nomine in sacro eloquio appellari diabolus
solet, qui, ut torporis frigore gentium corda constringeret,
dixit: « Sedebo in mente testamenti, in
lateribus aquilonis [(Isa. XIV, 13)] . » Qui super vacuum
extenditur, quia illa corda possidet, quae divini amoris
gratia non replentur. Sequitur: Et appendit terram
super nihilum. - Quid enim terrae nomine, nisi
sancta Ecclesia designatur? Quae dum praedicationis

verba suscipit, fructum boni operis reddit. De qua
per Moysen dicitur: « Audiat terra ex ore meo [(Deut.
XXXII, 1)] . » Et quid per nihilum, nisi gentiles designantur?
De quibus per prophetam dicitur: « Omnes
gentes velut nihilum et inane reputatae sunt ei [(Isa.
XL, 17)] . » Ergo in nihilum terra suspenditur, quod
prius vacuum ab aquilone tenebatur, quia illa corda
gentilium repleta sunt charitate Dei, quae pressa
prius fuerant tepore diaboli. Aliter: Quia Judaeorum
corda a fide vacua diabolo sunt subdita, extendit
aquilonem super vacuum. Quia vero nullis existentibus
meritis, sicut dictum est, « pro nihilo salvos
facies illos [(Psal. LIII, 6)] , » super gentes Dominus
fundavit Ecclesiam, quae per prophetam nihilum sunt
vocatae. apte secutus adjunxit: Appendit terram super

nihilum. Sequitur:
VERS. 8. Qui ligat aquas in nubibus, ut non erumpant
pariter deorsum. - Quid hoc loco aquam, nisi
scientiam? quid nubes, nisi praedicatores appellat?
Hinc scriptum est: « Aqua profunda verba ex ore
viri, et torrens redundans fons sapientiae [(Prov.
XVIII, 4)] . » Hinc Isaias ait: « Qui sunt isti, qui ut
nubes volant? » [(Isa. LX, 8.)] Ut vero auditores rudes
non inundatione scientiae, sed moderata praedicationis
distillatione foveantur, ligat Deus aquas in nubibus,
ut non erumpant pariter deorsum, quia doctorum
praedicationem temperat, ut auditorum infirmitas
dictorum rore nutrita convalescat. Hinc Paulus ait:
« Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi

carnalibus, et caetera [(I Cor. III, 1)] . » Pariter namque
aquae erumperent, si coram infirmis auditoribus,
quanta est scientia ex ore loquentis emanaret, si
simul se omnis plenitudo praedicationis effunderet,
et nihil sibi in ea proficientibus reservaret. Sequitur:
VERS. 9. Qui tenet vultum solii sui, et expandit
super illud nebulam suam. - In vultu solet cognitio
demonstrari. Solii ergo ejus vultus tenetur, quia a
nobis in hac vita gloria regni ejus non quanta intrinsecus
habetur, agnoscitur: super quod recte
expandi nebula dicitur, quia sicut est, illa coelestis
regni gloria non videtur. Nam, « corpus quod corrumpitur
aggravat animam, et deprimit terrena
inhabitaatio sensum multa cogitantem [(Sap. IX, 15)] . »

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.