PL 133, col. 315

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

Ad videndum ergo eum nebula aspergitur, quia
nostra ipsa ignorantiae obscuritate caligamus. Unde
recte per Psalmistam dicitur: « Caligo sub pedibus
ejus [(Psal. XVII, 10)] . » Tenet ergo vultum solii sui,
quia majestatis suae potentiam mortalibus abscondit.
Sed si ejus solium angelicas virtutes accipimus, ipsis
quoque velut sedi regiae praesidet, sui nobis vultum
solii tenet: quia quandiu in hac mortali carne subsistimus,
quae et quanta sint illa angelorum ministeria
non videmus. Et expandit super illud nebulam
suam, quia procul dubio et cor nostrum ad quaerendum
sublevat, et tam occulta moderatione agitur,
ut ipsa inquisitionis suae immensitate reprimatur.
Unde scriptum est: « Dedit abyssus vocem suam, ab
altitudine fantasiae suae (Habacuc III, 10). » Vel certe

quia solium Dei, ipsi nos sumus, vultum solii sui non
immerito tenere dicitur, dum nostra scientia progredi
ad altiora prohibetur. Super quod solium suum
nebulam suam Deus aspergere dicitur, quia invisibilis
manens, occulta super nos judicia exerit, ut et
fiat in promptis quod videre possimus, et tamen origo
facti lateat in abditis, ut cur fiat nescire debeamus.
Sequitur:
VERS. 10. Terminum circumdedit aquis, usque
dum finiantur lux et tenebrae. - Aquas Dominus
termino circumdat, quia humani generis scientiam
moderatur ut quousque vicissitudines alternantium
temporum transeant, perfectae ad cognitionem claritatis
intimae non pertingant, si vero lucis nomine,
justos accipimus, tenebrarum vero appellatione,

peccatores. Unde et Paulus dicit: « Eratis aliquando
tenebrae, nunc autem lux in Domino [(Ephes. V, 10)] , »
hoc ipsum quod diximus sentiri nil obstat, quia
perfecta aeternitatis scientia nulli tribuitur, quousque
cursus justorum injustorumque finiatur. Sequitur:
VERS. 11. Columnae coeli contremiscunt, et pavent
ad nutum ejus. - Quid aliud columnas coeli, quam
vel sanctos angelos, vel summos praedicatores Ecclesiae
appellat? super quos in coelestibus crescens
universa spiritalis fabricae structura surrexit, sicut
alias Scriptura testatur dicens: « Qui vicerit faciam
illum columnam in templo Dei mei [(Apoc. III, 12)] . »
Possumus etiam columnas coeli et ipsas Ecclesias
non inconvenienter accipere. Hinc Salomon ait:

« Sapientia aedificavit sibi domum, et scidit columnas
septem [(Prov. IX, 1)] . » Ac si ergo diceret: Quia
nec in plerisque ipsi pertingere ad voluntatis celsitudinem
praevalent, qui ejusdem voluntatis praemia
denuntiantes vident. Sed ipsae quoque coelestium
virtutes, quae hunc sine cessatione conspiciunt, in
ipsa sua contemplatione contremiscunt; sed eisdem
tremor timoris non est, sed admirationis. Sequitur:
VERS. 12. In fortitudine illius repente maria congregata
sunt, et prudentia ejus percussit superbum. - Quid
aliud maris nomine, quam praesens saeculum
designatur, in quo corda hominum terrena
quaerentium diversis cogitationum fluctibus intumescunt?
Sed jam in fortitudine illius maria congregata
sunt, quia incarnato Domino discordantia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.