PL 133, col. 318

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

tonitruum magnitudinis ejus intueri? Ac si aperte
dicat: Si humilitatis ejus admiranda vix ferimus,
sonorum atque terribilem majestatis ejus adventum,
qua virtute tolerabimus? Hunc tonitruum adventus
illius etiam David psalmista insonat [intonat], dicens:
« Deus manifeste veniet, Deus noster, et non
silebit [(Psal. XLIX, 3)] . »
LIBER OCTAVUS DECIMUS.
CAPUT XXVII

eos qui loquuntur mendacium [(Psal. V, 7)] ; » hoc
quoque mendacii genus perfecti viri summopere fugiunt,
ut nec vita cujuslibet per eorum fallaciam
defendatur, nec suae animae noceant, dum praestare
carni nituntur alienae. » Sequitur:
VERS. 5. Absit a me ut justos vos esse judicem, donec
deficiam non recedam ab innocentia mea. - Ab
innocentia quippe recederet, si bona de malis aestimaret,
Salomone attestante qui ait: « Qui justificat
impium et qui condemnat justum, uterque abominabilis
est ante Deum [(Prov. XVII, 15)] . » Sunt namque
nonnulli, qui dum malefacta hominum laudibus
efferunt, augent quae increpare debuerunt. Hinc per
prophetam dicitur: « Vae qui consuunt pulvillos sub
omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite

universae aetatis [(Ezech. XXXIII, 16)] . Sequitur:
VERS. 6. Justificationem meam quia coepi tenere,
non deseram. - Coeptam namque justificationem
desereret, si in peccantium laude declinaret. Sequitur: Neque enim reprehendit me cor meum in
omni vita mea.
- Ac si aperte dicat: Pro vobis non
debeo ad culpam pertrahi, qui peccare in propriis
formidavi. Sciendum vero est quod quisquis a praeceptis
Dominicis discordat opere, quoties ea audit,
corde suo reprehenditur atque confunditur, quia id
quod non fecerit memoratur. Nam in quo errasse
considerat, ipsa se conscientia latenter accusat.
Unde David propheta precatur dicens: « Tunc non
confundar, dum respicio in omnia mandata tua [(Psal. CXVIII, 6)] .
» Graviter namque unusquisque

confunditur, quando mandata Dei vel legendo, vel
audiendo respicit, quae vivendo contempsit. Hinc
Joannis voce dicitur: « Si cor nostrum non reprehenderit
nos, fiduciam habemus ad Deum [(I Joan.
III, 21)] . » Et: « Quidquid petierimus, accipiemus [(Joan. XIII, 14)] .
» Ac si diceret: Si id quod praecipit
facimus, id quod petimus obtinemus. Valde namque
haec apud Deum utraque sibi necessario congruunt,
ut et oratione operatio et operatione fulciatur
oratio. Sic quaeri potest quo pacto a corde suo
reprehendi se negat, qui se peccasse superius accusat,
dicens: Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum?
Vel certe si justificare me voluero, os meum
condemnabit me. - Sed sciendum est quod sunt peccata

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.